The Doctrine of the Communion of Saints in the Ancient Church
p. 86
that the signs preceding the Lord's advent must first come before heaven be opened; then he brings forth as an argument in support of his view of the under-world that St. John in the Apocalypse mentions only the souls of martyrs as being in heaven, and that St. Perpetua in her vision saw only the souls of her fellow-martyrs there. In characteristic fashion he concludes, "The whole key of heaven is thy blood." The various "mansions in our Father's house" are allotted according to various degrees of merit.
De anima, 55 (ed. OEHLER, II. 642): Sed in hoc, inquiunt, Christus inferos adiit, ne nos adiremus. Ceterum quod discrimen ethnicorum et Christianorum, si carcer mortuis idem? Quomodo ergo anima exhalabit in cælum, Christo illic adhuc sedente ad dexteram patris, nondum dei jussu per tubam archangeli audito, nondum illis, quos domini adventus in sæculo invenerit, obviam ei ereptis in aëram, cum his qui mortui in Christo primi resurgent? Nulli patet cœlum, terra adhuc salva, ne dixerim clausa. Cum transactione enim mundi reserabuntur regna cælorum. . . . Sed in æthere dormitio nostra cum puerariis Platonis, aut in aëre cum Ario, aut circa lunam cum Endymionibus Stoicorum. Immo, inquis, in paradiso, quo jam tunc et patriarchæ et prophetæ appendices dominicæ resurrectionis ab inferis migraverint. Et quomodo Joanni in spiritu paradisi regio revelata, quæ subicitur altari, nullas alias animas apud se præter martyrum ostendit? Quomodo Perpetua fortissima martyr, sub die passionis in revelatione paradisi solos illic commartyres suos vidit, nisi quia nullis romphæa paradisi janitrix cedit nisi qui in Christo decesserint, non in Adam? Nova mors pro deo et extraordinaria pro Christo alio et privato excipitur hospitio. Agnosce itaque differentiam ethnici et fidelis in morte, si pro deo occumbas ut paracletus monet, non in mollibus febribus et in lectulis, sed in martyriis, si crucem tuam tollas et sequaris dominum, ut ipse præcepit. Tota paradisi clavis tuus sanguis est.
TERT. Scorpiace, 6 (ed. cit. I. 511); 12 (ibid. 527). Cf. ad