The Doctrine of the Communion of Saints in the Ancient Church
p. 94
always accompanies his statements with expressions indicating doubt. For instance, in the twenty-fourth homily on Numbers, in explaining symbolically the various animals offered in sacrifice, he interprets the other animals as signifying the just in the same way as the lamb signifies Christ, since they had given their blood and so perhaps obtained atonement before
quomodo ipse cum filiis suis, apostolis scilicet et martyribus, sumit peccata sanctorum. Et quidem quod Dominus noster Jesus Christus venerit ut tolleret peccatum mundi et morte sua peccata nostra deleverit, nullus qui Christo credit ignorat. Quomodo antem et filii ejus auferant peccata sanctorum, id est apostoli et martyres, si poterimus ex Scripturis divinis probare tentabimus. Audi primo Paulum dicentem: "Libenter enim, inquit, expendam et expendar pro animabus vestris" (2 Cor. XII. 15); et in alio loco: "Ego enim jam immolor, inquit, et tempus regressionis" sive "resolutionis meæ instat" (2 Tim. IV. 6). Pro iis ergo quibus scribebat expendi se et immolari dicit Apostolus. Hostia autem cum immolatur, ad hoc immolatur ut eorum, quo quibus jugulatur, peccata purgentur. De martyribus antem scribit Joannes apostolus in Apocalypsi, quia animæ eorum qui jugulati sunt propter nomen Domini Jesu assistunt altari (Apoc. VI.); qui antem assistit altari, ostenditur fungi sacerdotis officio. Sacerdotis antem officium est, pro populi supplicare peccatis. Unde ego vereor, ne forte ex quo martyres non funt, et hostiæ sanctorum non offeruntur pro peccatis nostris, peccatorum nostrorum remissionem non mereamur. Et ideo vereor, ne permanentibus in nobis peccatis nostris, accidat nobis illud quod de semetipsis dicunt Judæi, quia non habentes altare, neque templum, neque sacerdotium, et ob hoc nec hostias offerentes, peccata, inquit, nostra manent in nobis; et ideo venia nulla subsequitur. Et contra, nos dicere debemus, quia hostiæ martyrum non offerentur pro nobis, idcirco manent in nobis peccata nostra; non enim meremur persecutionem pati propter Christum, nec mori propter nomen Filii Dei. Et ideo etiam diabolus, sciens per passionem martyrii remissionem fieri peccatorum, non vult nobis publicas gentilium persecutiones