The Doctrine of the Communion of Saints in the Ancient Church

by Dr. J. P. Kirsch

p. 184

order to show the great benefit of the prayers of the just still alive on the earth, St. Augustine appeals to the passage in the book of Exodus (xxxii. 32) where Moses implores the Lord, if He will not pardon the sin of the children of Israel, to strike him out of the book that He has written. He avails himself of the duty of intercessory prayer in order to address suitable exhortations to his flock.

perfecta sit dicta. Numquid ergo ad eandem columbam pertinent omnes avari, de quibus in eadem catholica graviter idem Cyprianus ingemuit? Nam, ut opinor, raptores non columbæ sed accipitres dici possunt. Quomodo ergo baptizabant qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant et usuris multiplicantibus fenus augebant, si sola illa columba, id est, illa unitas quæ nisi in bonis intelligi non potest, simplex et casta et perfecta baptizat? An forte per orationes sanctorum spiritualium qui sunt in Ecclesia, tanquam per columbæ creberrimum gemitum, magnum geritur sacramentum et occulta dispensatio misericordiæ Dei, ut eorum etiam peccata solvantur qui non per columbam sed per accipitrem baptizantur, si ad illud sacramentum cum pace catholicæ unitatis accedunt? Quod si ita est, cur non ergo per eorum orationes cum quisque ab hæresi aut schismate ad pacem catholicam venit ejus peccata solvantur? Sacramenti autem integritas ubique cognoscitur, sed peccatorum illam irrevocabilem remissionem extra unitatem Ecclesiæ non valebit. Nec in hæresi aut schismate constitutum sanctorum orationes, id est illius unicæ columbæ gemitus, poterunt adjuvare, sicut nec intus positum possunt, si adversum se ipse per vitam pessimam teneat debita peccatorum, non solum si per accipitren, sed etiam si per ipsius columbæ pium ministerium baptizetur.

Enarratio in Ps. CV. 21, on verse 23 (MIGNE, P. L. XXXVII. 1412): Ubi demonstratum est intercessio sanctorum quantum pro aliis valeat apud Deum. Securus enim Moyses de justitia Dei, qua eum delere non posset, impetravit misericordiam, ne illos, quos juste posset, deleret.

AUG., Sermo ccvii. 3 (MIGNE P. L. XXXVIII. 1044):