The Doctrine of the Communion of Saints in the Ancient Church

by Dr. J. P. Kirsch

p. 197

praying for all, the Church, as the pious mother of all the faithful, comes to the aid of those departed ones who have no relations or friends to pray or give alms for them, and who after death have nothing to count upon except the general commemoration of the departed at the celebration of the liturgy. As a consequence of this, the private intercessions of the faithful for the dead can also include all members of the Church. Yet it depends upon the life which each departed soul has led, whether or not these inter-angelis, quos suos esse novit inimicos, eadem ipsa causa est qua fiet ut in illo tunc judicio etiam pro hominibus æterno igne cruciandis, quamvis perfectæ sit sanctitatis, non oret. Nunc enim propterea pro eis orat, quos in genere humano habet inimicos, quia tempus est pænitentiæ fructuosæ. . . Denique si de aliquibus ita certa esset, ut qui sint illi etiam nosset, qui licet adhuc in hac vita sint constituti, tamen prædestinati sunt in æternum ignem ire cum diabolo, tam pro eis non oraret quam nec pro ipso. Sed quia de nullo certa est, orat pro omnibus duntaxat hominibus inimicis suis in hoc corpore constitutis, nec tamen pro omnibus exauditur. Pro his enim solis exauditur, qui etsi adversantur Ecclesiæ, ita sunt tamen prædestinati ut pro eis exauditur Ecclesia et filii efficiantur Ecclesiæ. Si qui antem usque ad mortem habebunt cor impænitens, nec ex inimicis convertentur in filios, numquid jam pro eis, id est pro talium defunctorum spiritibus orat Ecclesia? Quid ita, nisi quia jam in parte diaboli computatur qui, dum esset in corpore, non est translatus in Christum?

AUG., de cura pro mortuis gerenda, 4 (MIGNE, P. L. XL. 596): Verum et si aliqua necessitas vel humari corpora, vel in talibus locis humari nulla data facultate permittat non sunt prætermittendæ supplicationes pro spiritibus mortuorum! quas faciendas pro omnibus in christiana et catholica societate defunctis etiam tacitis nominibus eorum sub generali commemoratione suscepit Ecclesia; ut quibus ad ista desunt parentes, aut filii, aut quicumque cognati vel amici, ab una eis exhibeantur pia matre communi.