The Doctrine of the Communion of Saints in the Ancient Church
p. 223
intercession of the saints on the special relation in which they stand on the one hand to Christ, and on the other to the members of the Church, in whose spiritual well-being they take unfailing interest, even when not specially invoked. The intercessions of the martyrs refer to the whole religious life of the faithful. In the eyes of God their prayers atone for the sins of Christians. They are the mediators who
una patria consolabimur, millia millium conjuncta psallentibus angelis, choris cœlestium potestatum in una civitate viventium. Cf. AUG., Sermo cccii. in hon. s. Laurentii, I. 1 (P. L. XXXVIII. 1385).
AUG., Sermo cclxxx. in nat. mart. Perpetuæ et Felicitatis, I. 6 (MIGNE, P. L. XXXVIII. 1283): Gloria capiti, unde consulitur et superioribus manibus, et infimis pedibus. Sicut ille unus animam suam pro nobis posuit, ita et imitati sunt martyres, et animas suas pro fratribus posuerunt atque ut ista populorum tanquam germinum copiosissima fertilitas surgeret, terram suo sanguine irrigaverunt. Fructus laboris ergo illorum etiam nos sumus. Miramur eos, miserantur nos. Gratulamur eis, precantur pro nobis. Illi corpora sua tanquam vestimenta straverunt cum pullus Dominum portans in Jerusalem duceretur; nos saltem velut ramos de arboribus cædentes, de Scripturis sanctis hymnos laudesque decerpimus, quas in commune gaudium proferamus (Matth. XXI. 7-9). Omnes tamen eidem Domino paremus, eundem magistrum sequimur, eundem principem comitamur, eidem capiti subjungimur, ut ad eamdem Jerusalem tendimus, eamdem sectamur charitatem, eamdemque amplectimur unitatem.
AUG., Quæst. in Heptateuchum, II. 108 (MIGNE, P. L. XXXIV. 635): Deinde jubet ea vela cooperiri pellibus arietinis rubicatis (Exod. XXV. 5). Aries antem rubricatus, cui non occurrat Christus passione cruentatus? Significantur his etiam martyres sancti, quorum orationibus propitiatur Deus peccatis populi sui. Ipsis denique superjaciuntur pelles hyacinthinæ, ut significetur vita æterna viriditate tanquam vigore perpetuo. Cf. AMBROSIUS, de viduis, 9 (MIGNE, P. L.