The Doctrine of the Communion of Saints in the Ancient Church
p. 249
rather by the light of God, which they communicate to us. They bring the prayers of the faithful before God, and intercede for those placed under their charge. St. Augustine does not exclude the operation of the angels from the working of miracles. In fact, we can say that in the opinion of the fathers
AUGUSTINUS, Enarr. in Ps. CXVIII. sermo xviii. 4 (MIGNE, P. L. XXXVII. 1553): Deus itaque per seipsum, quia lux est, illuminat pias mentes, ut ea quæ divina dicuntur vel ostenduntur intelligant. Sed si ad hoc ministro, utitur angelo, potest quidem aliquid agere angelus in mente hominis, ut capiat lucem Dei et per hanc intelligat; sed ita dicitur intellectum dare homini et quasi, ut ita dicam, intellectuare hominem, quemadmodum quisquam dicitur lucem dare domui vel illuminare domum, cui fenestram facit, cum eam non sua luce penetrat et illustrat, sed tantummodo aditum quo penetratur atque illustretur aperiat.
AUG., Enarr. in Ps. LXXVIII. 1 (MIGNE, P. L. XXXVI. 1009): Nam et angeli quæ hominibus nuntiant, nescentibus nuntiant; quæ autem Deo nuntiant, scienti nuntiant, quando illi offerunt orationes nostras, et ineffabili modo de actibus suis æternam veritatem tanquam legem incommutabilem consulunt. Cf. AUG., ephst. cxl. 69: Anuntiant angeli non solum nobis beneficia Dei, sed etiam preces nostras illi. HILARIUS, Tract in Ps. CXXIX. 7 (MIGNE, P. L. IX. 722). Comment. in Matth. XVIII. 5 (MIGNE, P. L. IX. 1020).
HILARIUS, in Ps. CXXIX. 7: Intercessione itaque horum non natura Dei eget, sed infirmitas nostra. Missi enim sunt propter eos qui hæreditabunt salutem: Deo nihil ex his quæ agimus ignorante, sed infirmitate nostra ad rogandum et promerendum spiritalis intercessionis ministerio indigente (P. L. IX. 722).
AUG., De civitate Dei, X. 13 (MIGNE, P. L. XLI. 291); Porro autem quæcumque miracula, sive per angelos, sive quocumque modo ita divinitus funt, ut Dei unius, in quo solo beata vita est, cultum religionemque commendent, ea vere ab eis vel per eos, qui nos secundum veritatem pietatemque diligunt, fieri, ipso Deo in illis operante, credendum est.