Dogmatische Theologie
p. 116
cip ). Dieselbe Eine geistige Seele, welche das Princip der geistigen Thätigkeiten des vernünftigen Erkennens und Wollens ist, ist daher auch das Princip aller niederen sensitiven und vegetativen Thätigkeiten im Menschen ). Daher ist im Menschen nicht eine von seiner vernünftigen Seele verschiedene animalische, und wiederum eine von dieser verschiedene vegetative Seele; sondern, wie überhaupt nach einem allgemeinen Seinsgesetz die höheren Wesensprincipien das Vermögen der niederen Formen in sich tragen und daher deren Synchronien üben können ), so trägt die intellectuale Seele das Vermögen in sich, Princip auch des sensitiven und vegetativen Lebens im Menschen zu sein ); während umgekehrt das Niedere nimmermehr das über seine Natur erhabene Höhere vermag. Daher kann wohl die vernünftige Seele in ihrer Verbindung mit dem Leibe Princip der synchronien und vegetativen Thätigkeiten
1) Unius rei est unum esse substantiale. Sed forma substantialis dat esse substantiale. Ergo unius rei est una tantum forma substantialis. Anima autem est forma substantialis hominis. Ergo impossibile est, quod in homine sit aliqua alia forma substantialis, quam anima intellectiva. S. Th. 1, q. 76, a. 4.
2) Unde dicendum est, quod nulla alia forma substantialis est in homine, nisi sola anima intellectiva, et quod ipsa sicut virtute continet animam sensitivam et nutritivam, ita virtute continet omnes inferiores formas, et facit ipsa sola quidquid imperfectiores formae in aliis faciunt. S. Th. 1, q. 76, a. 4.
3) Et similiter est dicendum de anima sensitiva in brutis, et de nutritiva in plantis, et universaliter de omnibus formis perfectioribus respectu imperfectarum. S. Th. 1, q. 76, a. 4.
4) Eadem numero est anima in homine, sensitiva, et intellectiva, et nutritiva. Quomodo autem hoc contingat de facili considerari potest, si quis differentias specierum et formarum attendat. Inveniuntur enim rerum species et formae differre ab invicem secundum perfectius et minus perfectum; sicut in rerum ordine animata perfectiora sunt inanimatis, et animalia plantis, et homines animalibus brutis: et in singulis horum generum sunt gradus diversi. Et ideo Aristoteles, in 8 Metaph. text. 10, assimilat species rerum numeris, qui differunt specie secundum additionem et subtractionem unitatis; et in 2 de Anima, text. 30 & 31, comparat diversas animas speciebus figurarum, quarum una continet aliam, sicut pentagonum continet tetragonum, et excedit. Sic igitur anima intellectiva continet in sua virtute quidquid habet anima sensitiva brutorum et nutritiva plantarum. Sicut ergo superficies, quae habet figuram pentagonam, non per aliam figuram est tetragona, et per aliam pentagona, quia superflueret figura tetragona, ex quo in pentagona continetur; ita nec per aliam animam Socrates est homo, et per aliam animal, sed per unam et eandem. S. Th. 1, q. 76, a. 3.