Dogmatische Theologie

by Dr. J. B. Heinrich

p. 161

vernünftloses Wesen, ein Thier, mit dem der geistige Mensch nur accidental verbunden ist . Daher kann nach dieser Theorie weder von dem vernünftigen Menschen die Sinnlichkeit, noch von dem animalischen die Vernünftigkeit in Wahrheit prädicit werden, wie doch der allgemein menschliche und durchaus wahre Sprachgebrauch fordert . Dann träte auch durch die Verbindung der geistigen Seele mit dem von der animalischen Seele belebten Leibe keine wahre Generation, und durch deren Lostrennung keine wahre Corruption, kein wahrer Tod ein ; höchstens könnte, wie z. B. der Güntherianismus lehrt,

1) Plato, ut refert Aristoteles l. 1 de Anima text. 90, posuit diversas animas esse in corpore uno etiam secundum organa distinctas, quibus diversa opera vitae attribuebat, dicens, vin nutritivam esse in hepate, concupiscibilem in corde, cognoscitivam in cerebro . . . Opinio autem Platonis sustineri utique posset, si poneretur, quod anima unitur corpori non ut forma, sed ut motor, sicut posuit Plato. Nihil enim inconveniens sequitur, si idem mobile a diversis motoribus moveatur, praecipue secundum diversas partes. (Bgl. oben S. 141, Note 2.) Sed si ponamus animam corpori uniri sicut formam, omnino impossibile videtur plures animas per essentiam differentes in uno corpore esse . . . quia animal non esset simpliciter unum, eujus essent animae plures; nihil enim est simpliciter unum nisi per formam unam, per quam habet res esse; ab eodem enim habet res quod sit ens, et quod sit una . . . Si igitur homo ab alia forma haberet, quod sit vivum, scilicet ab anima vegetabili, et ab alia forma, quod sit animal, scilicet ab anima sensibili, et ab alia, quod sit homo, scilicet ab anima rationali; sequeretur, quod homo non esset unum simpliciter, sicut et Aristoteles argumentatur contra Platonem in 3 Metaph. text. 20, quod si alia esset idea animalis, et alia bipedis, non esset unum simpliciter animal bipes. S. Th. 1, q. 76, a. 8.

2) Si . . . alia forma sit, a qua aliquid dicitur animal, et a qua aliquid dicitur homo: sequetur, quod vel unum horum non possit praedicari de altero nisi per accidens, si istae duae formae ad invicem ordinem non habent; vel quod ibi sit praedicatio in secundo modo dicendi per se, si una animarum sit ad aliam praeambula. Utrumque autem horum est manifeste falsum; quia animal per se de homine praedicatur, non per accidens; homo autem non ponitur in definitione animalis, sed e converso. Ergo oportet eandem formam esse, per quam aliquid est animal, et per quam aliquid est homo; alioquin homo non vere esset id quod est animal, ut sic animal per se de homine praedicetur. S. Th. 1, q. 76, a. 3.

3) Si igitur ita esset, quod praeter animam intellectivam praeexisteret quaecunque alia forma substantialis in materia, per quam subjectum animae esset ens actu, sequeretur, quod anima non daret esse simpliciter et per consequens, quod non esset forma substantialis et quod per adventum animae non esset generatio simpliciter, neque per ejus recessum corruptio simpliciter, sed solum secundum quid, quae sunt manifeste falsa. S. Th. 1, q. 76, a. 4.