Dogmatische Theologie

by Dr. J. B. Heinrich

p. 206

II. Die menschliche Seele ist eine erschaffene geistige Substanz.

Auch dieser Sach ist Glaubens- und zugleich Vernunftwahrheit.

Es ist darin eine doppelte Wahrheit ausgesprochen: 1. Das die Seele ein Geschöpf und 2. das sie eine geistige Substanz ist. Obwohl beide Wahrheiten schon in dem Bisherigen enthalten und genügend begründet sind, so müssen wir sie doch noch nach dem Vorbilde der älteren Theologen hier etwas näher betrachten.

A. Das die Seele des Menschen nicht, wie der Pantheismus wähnt, die göttliche Substanz, eine endliche Selbstverwirk-

unum, et instrumentum unum, dicetur unum agens et una actio; sicut cum faber uno martello percutit, est unus percutiens et una percussio. Manifestum est autem, quod qualitercunque intellectus seu uniatur seu copuletur huic vel illi homini, intellectus inter caetera, quae ad hominem pertinent, principalitatem habet; obediunt enim vires sensitivae intellectui et ei deserviunt. Si ergo poneretur, quod essent plures intellectus, et sensus unus duorum hominum, puta si duo homines haberent unum oculum, essent quidem plures videntes, sed una visio. Si vero intellectus est unus, quantumcunque diversificentur alia, quibus omnibus intellectus utitur quasi instrumentis, nullo modo Socrates et Plato poterunt diei nisi unus intelligens. Et si addamus, quod ipsum intelligere, quod est actio intellectus, non sit per aliquod aliud organum, nisi per ipsum intellectum, sequitur ulterius, quod sit et agens unum et actio una, id est, quod omnes homines sint unus intelligens, et omnium unum intelligere: dico autem respectu ejusdem intelligibilis. Posset autem diversificari actio intellectualis mea et tua per diversitatem phantasmatum, quia scilicet aliud est phantasma lapidis in me, et aliud in te, si ipsum phantasma, secundum quod est aliud in me, et aliud in te, esset forma intellectus possibilis; quia idem agens secundum diversas formas producit diversas actiones, sicut secundum diversas formas rerum respectu ejusdem oculi sunt diversae visiones. Sed ipsum phantasma non est forma intellectus possibilis, sed species intelligibilis, quae a phantasmatibus abstrahitur. In uno autem intellectu a phantasmatibus diversis ejusdem speciei non abstrahitur nisi una species intelligibilis; sicut in uno homine apparet, in quo diversa possunt esse phantasmata lapidis, et tamen ab omnibus eis abstrahitur una species intelligibilis lapidis, per quam intellectus unius hominis operatione una intelligit naturam lapidis, non obstante diversitate phantasmatum. Si ergo unus intellectus esset omnium hominum, diversitas phantasmatum, quae sunt in hoc et in illo, non possent causare diversitatem intellectualis operationis hujus et illius hominis... Relinquitur ergo, quod omnino impossibile et inconveniens est ponere unum intellectum omnium hominum.

1) S. Th. 1, q. 75 & q. 9. S. c. g. 1, 2, c. 65. 80. 83. De anima a. c. 14. 19. Gotti, Tr. X de hom. q. 1, dub. 1-4. Suarez, Tr. 2, de anim. 1, 1, c. 9-11.