Dogmatische Theologie
p. 285
greiflichen Weise die Seele des Kindes von der Seele des Vaters abstamme, indem Gott, wie er alle Menschenleiber aus dem von ihm zuerst gebildeten Leibe Adams hervorbringe, so auch aus jener ersten Seele, die er dem Adam eingehaucht, alle Seelen seiner Nachkommen mache, während der Greatianismus anmehne, daß zwar die Leiber aus Adams Leib, die Seelen aber aus Nichts erschaffen werden . Allein wie dem sei, vermöge die bloße Vernunft nicht zu entscheiden; die Offenbarung aber scheine ihm ebenfalls keinen entscheidenden Aufschluß zu enthalten. Er bekenne daher in diesem Bunkte seine Unwissenheit . In
1) Qua dementia (nämlich der Tertullianischen Lehre) repulsa a corde atque ore christiano quisquis animam, sicuti est, non esse corpus sed spiritum confitetur, et tamen in filios ex parentibus duci; in eo quidem nullis coarctatur angustiis, quod omnes animas etiam parvulorum, quos Ecclesia non utique in falsam sed in veram remissionem peccatorum baptizat, vera fides praedicat trahere originale peccatum propria primi hominis voluntate commissum, et in omnes posteros generatione transmissum, sola regeneratione purgandum: sed cum considerari et pertractari coeperit, quid dicatur, mirum si ullus sensus comprehendit humanus, quonam modo tanquam lucerna de lucerna accendatur et sine detrimento alterius alter inde ignis existat, sic anima de anima parentis fiat in prole, vel traducatur in prolem; utrum incorporeum semen animae sua quadam occulta et invisibili via seorsum ex patre currat in matrem, cum fit conceptus in femina; an, quod est incredibilius, in semine corporis lateat. Cum autem fluunt irrita sine ullis conceptibus semina, utrum semen animae non simul exeat, an summo celeritate atque atomo temporis, unde exierat recurrat, an pereat: et si perit, quomodo ipsa cujus mortale semen est, immortalis est anima; an immortalitatem tunc accipit, quando formatur ut vivat, sicut justitiam quando formatur ut sapiat. Et quo pacto eam Deus fingat in homine, etiamsi anima seminaliter trahatur ex anima, sicut fingit in homine corporis membra, quamvis corpus seminaliter trahatur ex corpore. Si enim non etiam spiritualis creatura fingeretur a Deo, non scriptum esset, Qui fingit spiritum hominis in ipso (Zach. 12, 1): et in eo quod legitur, Qui fingit singillatim corda hominum (Ps. 32, 15); si per corda significatae sunt animae, fingi eas posse quis dubitet? sed quaeritur, utrum ex anima hominis primi; sicut fingit singillatim facies hominum, ex uno tamen corpore hominis primi. L. c. nr. 15.
2) Cum haec atque hujusmodi de re multa quaerantur, quae nullo sensu carnis explorari possunt, et a nostra experientia longe remota sunt, atque in abdidissimis naturae sinibus latent; non erubescendum est homini confiteri se nescire, quod nescit, ne dum se scire mentitur, nunquam scire mercatur. Quis autem negat, non unius tantum, sed omnis animae creatorem Deum atque factorem, nisi qui ejus eloquiis apertissime refragatur? Sine ullo quippe ambiguitate per prophetam dicit: omnem flatum ego feci (Isai. 57, 16); animas videlicet intelligi volens, quod verba consequentia