Dogmatische Theologie
p. 301
a. Es wird durch diesen richtig verstandenen Greatianismus jeder Präerifentianismus ausgeschlossen, nicht nur jener emanatifische, welcher die Seelen als ursprünglich rein geistige Emanationen des göttlichen Wesens betrachtet, wovon hier nicht weiter zu reden, sondern auch der Präerifentianismus jener, welche in irgend einer Weise behaupten, daß die Seelen vor der Vereinigung mit ihren Leibern erschaffen seien, mag man annehmen, es seien alle Menschenseelen am Anfang der Schöpfung zugleich mit den Engeln, oder es seien die Seelen aller Adamsfinder, zwar später als die Engel, aber zugleich mit der Seele Adam's vor ihrer Vereinigung mit ihren Leibern erschaffen und hierauf erst, aus welchem Grunde immer, mit den Leibern vereinigt worden!).
1) Quidam posuerunt, quod animae intellectivae accidat uniri corpori, ponentes eam esse ejusdem conditionis cum substantiis spiritualibus quae corpori non uniuntur; et ideo posuerunt, animas hominum simul a principio cum Angelis creatas. Sed haec opinio falsa est, primo quidem quantum ad radicem: si enim accidentaliter conveniret animae corpori uniri, sequeretur quod homo, qui ex ista unione constituitur, esset ens per accidens; vel quod anima esset homo: quod falsum est, sicut supra ostensum est, q. 75, a. 4. Quod etiam anima humana non sit ejusdem naturae cum Angelis, ipse diversus modus intelligendi ostendit, ut supra ostensum est, q. 55, a. 2. Homo enim intelligit a sensibus accipiendo, et convertendo se ad phantasmata, ut supra ostensum est, q. 84, a. 7, et ideo anima ejus indiget uniri corpori, quo indiget ad operationem sensitivae partis; quod de Angelo dici non potest. Secundo apparet falsitas in ipsa positione. Si enim animae naturale est corpori uniri, esse sine corpore est sibi contra naturam, et sine corpore existens non habet suae naturae perfectionem. Non fuit autem conveniens, ut Deus ab imperfectis suum opus inchoaret, et ab his quae sunt praeter naturam; non enim fecit hominem sine manu, aut sine pede, quae sunt partes naturales hominis; multo igitur minus fecit animam sine corpore. Si vero aliquis dicat, quod non est naturale animae corpori uniri, oportet inquirere causam, quare sit corpori unita. Oportet autem dicere, quod aut hoc sit factum ex ejus voluntate, aut ex alia causa. Si ex ejus voluntate, videtur hoc esse inconveniens. Primo quidem quia haec voluntas irrationabilis esset, si non indigeret corpore et vellet ei uniri; si enim eo indigeret, naturale esset ei quod corpori uniretur, quia natura non deficit in necessariis. Secundo quia nulla ratio esset, quare animae a principio mundi creatae post tot tempora voluntas accesserit, ut nunc corpori uniatur; est enim substantia spiritualis supra tempus, utpote revolutiones coeli excedens. Tertio quia videretur a casu esse, quod haec anima huic corpori uniretur, cum ad hoc requiratur concursus duarum voluntatum, scilicet animae advenientis et hominis generantis. Si autem praeter voluntatem ipsius corpori unitur, et praeter ejus naturam, oportet quod hoc sit ex causa violentiam inferente; et sic erit poenale et triste; quod est secundum errorem Origenis, qui posuit, ut refert Epiphanius, lib. 2 contra