Dogmatische Theologie
p. 349
noch als corpus animale bezeichnet werde, und die er erst als Lohn der bestandenen Brüfung empfangen hätte!).
Immer und immer wiederholt Augustinus die Wahrheit, daß Adam vor dem Falle, zwar nicht dem Leibe, aber der Seele nach ein homo spiritualis war, durch die Gerechtigkeit und Gottähnlichkeit, die Gott ihm bei seiner Erschaffung geschenkt hatte und die uns durch Christus wiedergeschenkt wirb?).
Diese Gerechtigkeit ist um so mehr die Sauptsache, da alle übrigen Gnadengaben des Urstandes, namentlich die Freiheit von der Concupiscenz, nach der oft wiederholten Lehre des heil. Augustinus eine Folge derselben waren .
1) Quomodo ergo, inquiunt, renovari dicimur, si non hoc recipimus, quod perdidit primus homo, in quo omnes moriuntur? Hoc plane recipimus secundum quemdam modum, et non hoc recipimus secundum quemdam modum. Non itaque immortalitatem spiritualis corporis recipimus, quam nondum habuit homo; sed recipimus justitiam, ex qua per peccatum relapsus est homo. Renovabimur ergo a vetustate peccati, non in pristinum corpus animale, in quo fuit Adam, sed in melius, id est in corpus spirituale, cum officiemur aequales Angelis Dei (Matth. 22, 30), apti coelesti habitationi, ubi esca quae corrumpitur non egebimus. Renovamur igitur spiritu mentis nostrae (Eph. 4, 23) secundum imaginem ejus, qui creavit nos, quam peccando Adam perdidit. Renovabimur autem etiam carne, cum hoc corruptibile induetur incorruptione, ut sit spirituale corpus; in quo nondum mutatus, sed mutandus erat Adam, nisi mortem etiam corporis animalis peccando meruisset. Gen. ad lit. 1, 6, c. 24.
2) Seben wir nur Siniges hervor. Dicit item Apostolus: Easpoliantes vos veterem hominem cum actibus ejus, induite novum qui renovatur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum (Col. 3, 9. 10). Hanc imaginem in spiritu mentis impressam perdidit Adam per peccatum, quam recipimus per gratiam justitiae. L. c. cap. 27. . . corpus animale habuit Adam, non tantum ante paradisum, sed etiam in paradiso constitutus: quamvis in interiore homine fuerit spiritualis, secundum imaginem ejus qui creavit eum; quod amisit peccando, meruitque etiam corporis mortem, qui non peccando mereretur et in corpus spirituale commutationem. Nam si et interius animaliter vixit, non possumus dici ad hoc ipsius renovari. Quibus enim dicitur, Renovamini spiritu mentis vestrae, hoc eis dicitur ut spirituales fiant: quod si ille non in ipsa mente fuit, quomodo nos renovamus ad id, quod homo nunquam fuit. L. c. c. 28.
3) Bgl. 3. B. De peccator. meritis et remiss. 1, 2, c. 22. Hanc ergo (sc. obedientiam) priusquam violassent, placebant Deo, et placebat eis Deus; et quamvis corpus animale gestarent, nihil inobediens in illo adversum se moveri sentiebant. Faciebat quippe hoc ordo justitiae, ut quia eorum anima famulum corpus a Domino acceperat, sicut ipsa eidem Domino suo, ita illi corpus ejus obediret atque exhiberet vitae illi congruum sine ulla resistentia famulatum.