Dogmatische Theologie

by Dr. J. B. Heinrich

p. 359

Petrus Combardus lehrt in dem ihm eigenen engen Unschluss an den heil. Augustinus, das Udam vor der Sünde der wirkenden und mitwirkenden Gnade, zwar nicht zur Befreiung aus der Knechtschaft der Sünde, wohl aber zur Gerechtigkeit und zur Grangung der unverlierbaren Unsterblichkeit und Seligkeit bedurfte!). Darauf zeigt er, das Udam vor der Sünde mit hohen Zugenden ausgestattet war, deren er durch seine Sünde beraubt wurde . So lehren im Wesentlichen alle rechtgläubigen, firchliches Unschen geniesenden Scholastiker und Mystiker.

beatitudinem Angelorum non adpisceretur etc. De concordia praescientiae et praedestinationis nec non gratiae Dei cum libero arbitrio, cap. 13 (al. 23).

1) Post hoc considerandum est, utrum homo ante peccatum eguerit gratia operante et cooperante. Ad quod breviter dicimus, quia non cooperante tantum, sed etiam operante gratia indigebat: non quidem secundum omnem operandi modum operantis gratiae, operatur enim liberando et praeparando voluntatem hominis ad bonum. Egebat itaque homo ea, non ut liberaret voluntatem suam, quae peccati serva non fuerat: sed ut praepararet ad volendum efficaciter bonum, quod per se non poterat. Non enim poterat bonum mereri sine gratia, ut Augustinus in Enchiridio evidenter tradit. Illam inquit, immortalitatem, in qua poterat non mori natura humana, perdidit per liberum arbitrium. Hanc vero, in qua non poterat mori acceptura est per gratiam: quam fuerat, si non peccasset, acceptura per meritum: quamvis sine gratia nec tunc ullum meritum esse potuisset, quia etsi peccatum in solo erat arbitrio constitutum, non tamen justitiae habendae vel retinendae sufficiebat liberum arbitrium, nisi divinum praeberetur adjutorium. Sent. l. 2, dist. 29.

2) Praeterea quaeri solet, utrum homo ante lapsum virtutem habuerit. Quibusdam videtur quod non habuerit, id ita probare conantibus. Justitiam, inquiunt, non habuit, quia praeceptum Dei contempsit, nec prudentiam, quia sibi non providit, nec temperantiam, quia aliena appetit, nec fortitudinem, quia pravae suggestioni cessit. Quibus respondentes, dicimus eum quidem non tunc habuisse has virtutes, quando peccavit, sed ante, et nunc amisisse. Quod multis Sanctorum testimoniis comprobatur. Ait enim Augustinus in quadam Homilia, Adam perdita charitate malus inventus est. Item, Princeps vitiorum, dum vicit Adam de limo terrae ad imaginem Dei factum, pudicitia armatum, temperantia compositum, charitate splendidum, primos parentes illis donis ac tantis bonis expoliavit, pariterque peremit. De hoc eodem Ambrosius ad Sabinum ait: Quando Adam solus erat, non est praevaricatus, quia eius mens Deo adhaerebat. Super Psalmum quoque dicit, quod homo ante peccatum beatissimus auram carpebat aetheream. Sed quomodo sine virtute beatissimus erat? Augustinus quoque super Genesim dicit Adam ante peccatum spirituali mente praeditum fuisse: Non est ergo dubitandum hominem ante peccatum virtutibus fulsisse, sed illis per peccatum expoliatum fuisse. L. c.