Dogmatische Theologie

by Dr. J. B. Heinrich

p. 371

solche vorbereitet . Endlich sei noch daran erinnert, daß auch die Verwerfung des Traditionalismus insofern die Lehre vom

etiam quod facultatem habet, ut adjuvante creatore seipsam excolat, et pio studio possit omnes acquirere et capere virtutes, per quas et a difficultate cruciante et ab ignorantia caecante liberetur. Immortalitatem quoque corporis immunitatemque ab aerumnis donum fuisse supernaturale facile liquet, quum e corporis, quod dissolutioni et corruptioni est obnoxium, natura nen repetatur, nec alio quocunque titulo debeatur homini. Unde S. Augustinus: „Mortalis“, inquit, „(homo) erat conditione corporis animalis, immortalis autem beneficio conditoris“. Recte proin cum Doctore angelico concludimus: „Poterat Deus a principio, quando hominem condidit, etiam alium hominem ex limo terrae formare, quem in conditione naturae suae relinqueret, ut scilicet mortalis et passibilis esset et pugnam concupiscentiae ad rationem sentiens, in quo nihil humanae naturae derogatur, quia hoc ex principiis naturae consequitur; non tamen iste defectus in eo rationem culpae et poenae habuisset, quia non per voluntatem iste defectus causatus esset.“ (In 2 Sent. d. 31, q. 1, a. 2, ad 3.) Darauf erinnert bas Concil an bie oben angefüßten Prop. dann. Baji 21, 26, 55, 78 und an Prop. 35 ber Bulle Unigenitus und schließt bann mit den Borten: A veritate catholica illos aberrare asserimus, qui docent, Dei sapientiam et bonitatem exegisse, ut homini gratiam sanctificantem, immunitatem a concupiscentia aut immortalitatem corporis conferret; vel qui asserunt, immunitatem a concupiscentia necessario pertinere ad ipsius hominis ideam seu naturam; denique qui dona Adamo collata propterea solum supernaturalia vocanda esse dicunt, quod homini a Deo creante, et non ab homine sibi ipsi collata sint. Decr. Conc. Col. 1860. Pars. 1, Tit. 4, c. 15.

1) Das von der Deput. pro rebus fidei rebibitre Schema der Theologen lautet: Verum in ipso generis humani primordio magnum insuper quoddam divinae pietatis arcanum fides christiana agnoscit. Homo ad imaginem Dei factus ipsa quidem natura sua ordinatur ad Deum cognoscendum, colendum, amandum, eo videlicet modo, qui insitae facultati congruit. Verumtamen summus rerum Conditor et Dominus, cujus potentia creatae naturae proprietatibus et legibus non circumscribitur, inexhausta bonitate humanum genus in primo parente super naturae conditionem ad statum quendam sublimem elevare voluit, in quo divinae ipsius consors efficeretur naturae. (2. Petr. 1, 4.) Itaque praeter dona, quibus in propria natura perficeretur, Spiritum Sanctum ei infudit, ut, natura quidem servus, sanctitatis autem gratia filius, jam non solius naturae vigore, sed charitate desuper infusa, divina mandata et virtutis opera exequendo, aeternam haereditatem promereretur. Ad haec carnem spiritui gratia sua plene subjectam fecit, et mortis ipsius timorem a mortali removit. Mortalis quippe erat homo conditione corporis animalis, immortalis autem beneficio conditoris. (August. Enchir. 25.) Hunc Deus in paradisi felicitate tanquam in umbra vitae collocavit, sic munerans libero arbitrio, ut tamen regeret imperio, terreret exilio. (Aug. l. c.) Posuit ante eum vitam et mortem, ut, siquidem vitam eligeret, de virtute in virtutem conscendens, ad regnum coeleste transferretur,