Dogmatische Theologie
p. 387
gung er die Güter sowohl der geistigen als der materiellen Welt sich anzueignen und die ihm bestimmte natürliche Bollkommenheit zu erreichen vermag
VII. Da Seelenvermögen nichts anderes ist, als nächstes oder unmittelbares Princip der Seelenthätigkeit , so müssen wir in der Seele so viele specifisch verschiedene Vermögen unterscheiden, als specifisch verschiedene Arten von Seelenthätigkeiten sich finden; die Seelenthätigkeiten aber sind specifisch verschieden nach der Formalen Verschiedenheit der Objecte, auf welche sie von Natur sich beziehen, sei es als auf ihr Princip, wie bei den passiven, sei es als auf ihr Ziel, wie bei den activen Potenzen .
Demgemäß zerfallen, der aus Leib und Seele zusammengesetzten Menschennatur entsprechend, die Vermögen der Seele vor Allem in vegetative, sensitive und intellectuale: denn wie wir ge-
1) S. Th. 1, q. 77, a. 2 setzt diese Gebanten folgendermaßen ausseinander: Sicut Philosophus dicit in 2 de Coel. text. 66, quae sunt in rebus infima non possunt consequi perfectam bonitatem, sed aliquam imperfectam consequuntur paucis motibus. Superiora vero his adipiscuntur perfectam bonitatem motibus multis. His autem superiora sunt quae adipiscuntur perfectam bonitatem motibus paucis. Summa vero perfectio invenitur in his, quae absque motu possident perfectam bonitatem ... Dicendum est ergo, quod res quae sunt infra hominem, quaedam particularia bona consequuntur; et ideo quasdam paucas et determinatas operationes habent et virtutes. Homo autem potest consequi universalem et perfectam bonitatem, quia potest adipisci beatitudinem. Est tamen in ultimo gradu secundum naturam eorum quibus competit beatitudo; et ideo multis et diversis operationibus et virtutibus indiget anima humana. Angelis vero minor diversitas potentiarum competit. In Deo vero non est aliqua potentia vel actio praeter essentiam.
2) Potentia animae nihil aliud est, quam proximum principium operationis animae. S. Th. 1, q. 78, a. 4.
3) Potentia, secundum illud quod est potentia, ordinatur ad actum. Unde oportet rationem potentiae accipi ex actu ad quem ordinatur; et per consequens oportet quod ratio potentiae diversificetur, ut diversificatur ratio actus. Ratio autem actus diversificatur secundum diversam rationem objecti; omnis enim actio vel est potentiae activae, vel passivae. Objectum autem comparatur ad actum potentiae passivae sicut principium et causa movens; color enim in quantum movet visum, est principium visionis. Ad actum autem potentiae activae comparatur objectum ut terminus et finis; sicut augmentativae virtutis objectum est quantum perfectum quod est finis augmenti. Ex his autem duobus actio speciem recipit, scilicet ex principio, vel ex fine seu termino ... Unde necesse est quod potentiae diversificentur secundum actus et objecta. — Sed tamen considerandum est quod ea, quae sunt per accidens, non diversificant speciem ... Sic igitur non quaecunque diversitas objectorum diversificat potentias animae, sed differentia ejus, ad quod per se potentia respicit. S. Th. 1, q. 77, a. 3.