Dogmatische Theologie
p. 400
Der appetitus sensitivus wird in den appetitus concupiscibilis und irrascibilis eingetheilt. Diese in der firchlichen Wissenschaft stets angenommene und in den Quellen der Offenbarung selbst gebilligte Eintheilung ist der Natur der Sache nach wohlbegründet: dem in der Natur eines jeden Wesens liegt es nicht nur, das Gute zu begehren und das Schlimme zu haffen, sondern auch das dem Gute Widersprechende, Schlimme, Schädliche, Hindernde zu bekämpfen und wenn möglich zu überwinden; daher das Schwierige (arduum) als das der irrascibelen Kraft eigene Object bezeichnet wird. Hiemit ist auch sofort klar, daß die irrascibele in der concupiscibelen Kraft und Reigung übren Grund und Ursprung hat . Ob aber beide verschiedene Fähigkeiten
1) Appetitus sensitivus est una vis in genere, quae sensualitas dicitur; sed dividitur in duas potentias, quae sunt species appetitus sensitivi, scilicet in irascibilem et concupiscibilem. Ad cujus evidentiam considerare oportet, quod in rebus naturalibus corruptibilibus non solum oportet esse inclinationem ad consequendum convenientia, et refugiendum nociva, sed etiam ad resistendum corrumpentibus et contrariis, quae convenientibus impedimentum praebent et ingerunt nocumenta. . . Quia igitur appetitus sensitivus est inclinatio consequens apprehensionem sensitivam, sicut appetitus naturalis est inclinatio consequens formam naturalem, necesse est quod in parte sensitiva sint duae appetitivae potentiae. Una per quam anima simpliciter inclinatur ad prosequendum ea, quae sunt convenientia secundum sensum, et ad refugiendum nociva; et haec dicitur concupiscibilis. Alia vero per quam animal resistit impugnantibus, quae convenientia impugnant, et nocumenta inferunt; et haec vis vocatur irrascibilis; unde dicitur quod ejus objectum est arduum, quia scilicet tendit ad hoc, quod superet contraria et superemineat eis. S. Th. 1, q. 81, a. 2.
2) Mit Thomas nehmen dieses sehr Biele aus dem triftigen Grunde an, daß beide eine selbstfändige und nicht selten einander entgegengesetzte Wirkfamleit haben, daher nicht auf dasselbe Princip zurückgeführt werden könnten. Haec autem duae inclinationes non reducuntur in unum principium; quia interdum anima tristibus se ingerit contra inclinationem concupiscibilis, ut secundum inclinationem irrascibilis impugnet contraria; unde etiam passiones irrascibilis repugnare videntur passionibus concupiscibilis. Nam concupiscentia accensa minuit iram, et ira accensa minuit concupiscentiam in pluribus. Patet etiam ex hoc, quod irascibilis est quasi propugnatrix et defensatrix concupiscibilis, dum insurgit contra ea, quae impediunt convenientia, quae concupiscibilis appetit, et ingerunt nociva, quae concupiscibilis refugit. Et propter hoc omnes passiones irascibilis incipiunt a passionibus concupiscibilis et in eas terminantur; sicut ira nascitur ex illata tristitia, et vindictam inferens in laetitiam terminatur. Propter hoc etiam pugnae animalium sunt de concupiscibilibus, scilicet de cibis et venereis, ut dicitur in 9 de Animal. c. 1. S. Th. 1, q. 81, a. 2.