Dogmatische Theologie
p. 404
kommenheit verbunden ist. Hieraus ist klar, daß die Seele in dem angegebenen dreifachen Sinne von Natur passibel ist, in dem ersten an sich, in den beiden anderen in Verbindung mit dem Reibe und durch Leibliche Organe .
Wenn man nach dem Gefagten auch das apprehensive oder perceptive Vermögen als passiv bezeichnen kann, so find doch die Passionen oder Affecte dem Begehrungsvermögen insbesondere eigen, weil es von den Dingen selbst bestimmt und gezogen wird; während das perceptive Vermögen, welches die Dinge in geistiger Weise in sich aufnimmt, in solcher Weise von den Gegenständen nicht afficirt wird .
Aus allem diesem ist klar, daß das sensitive Begehrungsvermögen, und somit die Seele als sensitive, das Subject der eigentlichen Affecte oder Passionen ist. So lehren
1) Pati dicitur tripliciter: uno modo communiter, secundum quod omne recipere est pati, etiamsi nihil abjiciatur a re, sicut si dicatur aērem pati, quando illuminatur; hoc autem magis est perfici, quam pati. Alio modo dicitur proprie pati, quando aliquid recipitur cum alterius abjectione. Sed hoc contingit dupliciter: quandoque enim abjicitur id, quod non est conveniens rei; sicut, cum corpus animalis sanatur, dicitur pati, quia recipit sanitatem aegritudine abjecta. Alio modo, quando e converso contingit, sicut aegrotare dicitur pati, quia recipitur infirmitas sanitate abjecta. Et hic est propriissimus modus passionis. Nam pati dicitur ex eo, quod aliquid trahitur ad agentem, quod autem recedit ab eo, quod est sibi conveniens, maxime videtur ad aliud trahi... Et his tribus modis contingit esse in anima passionem. Nam secundum receptionem tantum dicitur, quod sentire et intelligere est quoddam pati. Passio autem cum abjectione non est nisi secundum transmutationem corporalem: unde passio proprie dicta non potest competere animae nisi per accidens, in quantum scilicet compositum patitur. Sed in hoc est diversitas: nam quando hujusmodi transmutatio sit in deterius, magis proprie habet rationem passionis, quam quando sit in melius, unde tristitia magis proprie est passio, quam laetitia. S. Th. 1. 2, q. 22, a. 1.
2) Nomine passionis importatur, quod patiens trahatur ad id, quod est agentis. Magis autem anima trahitur ad rem per vim appetitivam, quam per vim apprehensivam. Nam per vim appetitivam anima habet ordinem ad ipsas res, prout in seipsis sunt; unde Philosophus dicit in 6 Metaph. text. 8, quod bonum et malum, quae sunt objecta appetitivae potentiae, sunt in ipsis rebus. Vis autem apprehensiva non trahitur ad rem, secundum quod in seipsa est; sed cognoscit eam secundum intentionem rei, quam in se habet vel recipit secundum proprium modum: unde et ibidem dicitur, quod verum et falsum, quae ad cognitionem pertinent, non sunt in rebus, sed in mente. Unde patet quod ratio passionis magis invenitur in parte appetitiva, quam in parte apprehensiva. S. Th. 1. 2, q. 22, a. 2. Cf. De verit. q. 22, a. 10 oben S. 390, Note 1.