Dogmatische Theologie
p. 448
Hieraus ergibt sich von selbst, daß im Menschen zunächst die Seele ihren Potenzen nach, insoweit diese nicht zu Einem determinirt sind, sondern in verschiedener Weise wirken können, Subject verschiedener Habitus sein kam und ist! Das gilt principaliter von Intellect? und Wille , secundär aber auch von den sinnlichen Potenzen und von den bewegenden Kräften des Reibes , nicht insofern sie durch Naturgesetze zu Einem determinirt, sondern so weit sie von der Herrschaft der vernünftigen Seele abhängen und durch sie zu Verschiedenem bestimmbar sind und dadurch an ihrer Thätigkeit participiren.
1) Si . . . accipiatur habitus in ordine ad operationem, sic maxime habitus inveniuntur in anima, in quantum anima non determinatur ad unam operationem, sed se habet ad multas, quod requiritur ad habitum, ut supra dictum est quaest. 49, art. 4. Et quia anima est principium operationum per suas potentias, ideo secundum hoc habitus sunt in anima secundum suas potentias. S. Th. 1. 2, q. 50, a. 2.
2) Ipse ergo intellectus possibilis est in quo est habitus scientiae, quo potest considerare etiam cum non considerat. S. Th. 1. 2, q. 50, a. 4.
3) Omnis potentia quae diversimode potest ordinari ad agendum, indiget habitu, quo bene disponatur ad suum actum. Voluntas autem, cum sit potentia rationalis, diversimode potest ad agendum ordinari; et ideo oportet in voluntate aliquem habitum ponere, quo bene disponatur ad suum actum. Ex ipsa etiam ratione habitus apparet quod habet quemdam principalem ordinem ad voluntatem, prout habitus est quo quis utitur, cum voluerit, ut supra dictum est quaest. praec. a. 3. S. Th. 1. 2, q. 50, a. 5.
4) Vires sensitivae dupliciter possunt considerari: uno modo secundum quod operantur ex instinctu naturae; alio modo secundum quod operantur ex imperio rationis. Secundum igitur quod operantur ex instinctu naturae, sic ordinantur ad unum, sicut et natura; et ideo sicut in potentiis naturalibus non sunt aliqui habitus, ita etiam nec in potentiis sensitivis, secundum quod ex instinctu naturae operantur. Secundum quod vero operantur ex imperio rationis, sic ad diversa ordinari possunt; et sic possunt in eis esse aliqui habitus, quibus bene aut male ad aliquid disponuntur. S. Th. 1. 2 q. 50, a. 8.
5) Secundum . . . quod habitus importat dispositionem ad operationem, nullus habitus est principaliter in corpore sicut in subjecto. Omnis enim operatio corporis est aut a naturali qualitate corporis, aut est ab anima movente corpus. Quantum igitur ad illas operationes, quae sunt a natura, non disponitur corpus per aliquem habitum, quia virtutes naturales sunt determinatae ad unum . . . Operationes vero quae sunt ab anima per corpus, principaliter quidem sunt ipsius animae, secundario vero ipsius corporis . . . Et ideo dispositiones ad tales operationes principaliter sunt in anima; in corpore vero possunt esse secundario, in quantum scilicet corpus disponitur et habilitatur ad prompte deserviendum operationibus animae. S. Th. 1. 2, q. 50, a. 1.