Dogmatische Theologie

by Dr. J. B. Heinrich

p. 506

herzigkeit in Beziehung auf fremdes Glend; diese konnten selbstverständlich im Paradiese nicht actual, sondern nur habitual und bebingnighweise sich finden 1).

In gleicher Weise verhält es sich auch mit den Affecten 2) und den auf sie sich beziehenden Zugenden. So konnte im Paradies zwar der Affect der Freude, nicht aber der des Schmerzes und der Trauer, wenn nicht etwa einer heiligen und den Frieden des Paradieses nicht störenden Trauer über den Fall der Engel, wirklich sein; desgleichen konnte sich die Zugend der Mäßigung nicht bezüglich des Schmerzes, wohl aber bezüglich der Freude bethätigen. So konnte auch in dem paradiesischen Menschen in Beziehung auf das Böse heiliger Abscheu und Born wirklich sein, nicht aber als sündhafte Reidenschaft 3).

1) Im Anschuß an die in der vorhergehenden Note angeführten Worte fährt Thomas fort: Sed considerandum est, quod virtutum quaedam sunt, quae de sui ratione nullam imperfectionem important, ut charitas et justitia; et hujusmodi virtutes fuerunt in statu innocentiae simpliciter, et quantum ad habitum, et quantum ad actum. Quaedam vero sunt, quae de sui ratione imperfectionem important vel ex parte actus, vel ex parte materiae. Et si hujusmodi imperfectio non repugnat perfectioni primi status, nihilominus hujusmodi virtutes poterant esse in primo statu; sicut fides, quae est eorum, quae non videntur, et spes, quae est eorum, quae non habentur. Perfectio enim primi status se non extendebat ad hoc, ut videret Deum per essentiam, et ut haberet eum (al. cum) fruitione finalis beatitudinis. Unde fides et spes esse poterant in primo statu, et quantum ad habitum et quantum ad actum. Si vero perfectio quae est de ratione virtutis alicujus repugnat perfectioni primi status, poterat hujusmodi virtus ibi esse secundum habitum, et non secundum actum, ut patet de poenitentia, quae est dolor de peccato commisso, et de misericordia, quae est dolor de miseria aliena. Perfectioni autem primi status repugnat tam dolor, quam culpa et miseria. Unde hujusmodi virtutes erant in primo homine secundum habitum, et non secundum actum. Erat enim primus homo sic dispositus, ut si peccatum praecessisset, doleret; et similiter si miseriam in alio videret, eam pro posse repelleret; sicut Philosophus dicit, in 4 Eth. c. ult. i. f., quod verecundia, quae est de turpi facto, contingit studioso solum sub conditione; est enim sic dispositus, quod verecundaretur, si turpe aliquid committeret. S. Th. 1, q. 95, a. 3.

2) Bgl. oben §. 308, IX—XII.

3) Illae passiones ad malum ordinatae repugnant perfectioni primi status, quae habent respectum ad malum in ipso qui afficitur passione, ut timor et dolor. Sed passiones quae respiciunt malum in altero, non repugnant perfectioni primi status. Poterat enim homo in primo statu habere odio malitiam daemonum, sicut et diligere bonitatem Dei. Unde et virtutes, quae circa tales passiones essent, possent esse in primo statu et quan-