Dogmatische Theologie
p. 590
Denkern eingeleuchtet habe , wie solches auch viele Theologen und Apologeten thun. Mlein es war dieses nur ein, auch auf die alte Leberlieferung sich stückender Wahrscheinlichkeitsbeweis und ein vernünftiger Songruenzgrund für das, worüber nur der Glaube uns Gewissheit gibt . Daraus folgt also keineswegs, dass die Impassibilität der Natur geschuldet gewesen sei.
1) So apostrophirt er den Julian vom Sclanum folgendermaßen: Videntur non frustra christianae fidei propinquasse, qui vitam istam, fallaciae miseriaeque plenissimam, non opinati sunt nisi divino judicio contigisse; tribuentes utique justitiam conditori, a quo factus est, et administratur hic mundus. Quanto ergo te melius veritatique vicinius de generatione hominum senserunt, quos Cicero in extremis partibus Hortensii dialogi, velut ipsa rerum evidentia ductus compulsusque commemorat? Nam cum multa, quae videmus, et geminus, de hominum vanitate atque infelicitate dixisset: Ex quibus humanae, inquit, vitae erroribus et aerumnis fit, ut interdum veteres illi sive vates, sive in sacris initiisque tradendis divinae mentis interpretes, qui nos ab aliquo scelere suscepto in vita superiore, poenarum luendarum causa, natos esse dixerunt, aliquid vidisse videantur. Verumque sit illud, quod est apud Aristotelem: simili nos affectos esse supplicio, atque eos qui quosdam cum in praedonum Hetruscorum manus incidissent, crudelitate excogitata necabantur, quorum corpora viva cum mortuis, adversa adversis, aecommodata quam aptissime colligebantur: sic nostros animos cum corporibus copulatos, ut vivos cum mortuis conjunctos. Nonne qui ista senserunt, grave jugum super filios Adami et Dei potentiam et justitiam viderunt? Adv. Jul. l. 4, c. 15, nr. 78.
2) Mles dieses setzt Thomas S. c. g. l. 4, c. 52 folgendermaßen auseinander: Quum enim Deus humanorum actuum sic curam gerat, ut bonis operibus praemium et malis poenam retribuat, ut in superioribus est ostensum, ex ipsa poena possumus certificari de culpa. Patitur autem communiter humanum genus diversas poenas, et corporales et spirituales. Inter corporales potissima est mors, ad quam omnes aliae tendunt et ordinantur, scilicet fames, sitis et alia huiusmodi. Inter spirituales autem est potissima debilitas rationis, ex qua contingit quod homo difficulter pervenit ad veri cognitionem, et de facili labitur in errorem, et appetitus bestiales omnino superare non potest, sed multoties obnubilatur ab eis. Posset tamen aliquis dicere huiusmodi defectus, tam corporales quam spirituales, non esse poenales, sed naturales defectus ex necessitate materiae consequentes. Necesse est enim corpus humanum, quum sit ex contrariis compositum, corruptibilisse, et sensibilem appetitum in ea quae sunt secundum sensum delectabilia moveri, quae interdum sunt contraria rationi, et intellectum possibilem, quum sit in potentia ad omnia intelligibilia, nullum eorum habens in actu, sed ex sensibus natum ea acquirere, difficulter ad scientiam veritatis pertingere et de facili propter phantasmata a vero deviare. Sed tamen, si quis recte consideret, satis probabiliter poterit aestimare, divina providentia super posita, quae singulis perfectionibus congrua perfectibilia coaptavit, quod Deus superiorem naturam inferiori ad hoc coniunxit ut ei dominaretur, et