Dogmatische Theologie
p. 655
heilige und hohe Liebe, als auch durch Gottes befondere Vorsehung auch vor den kleinsten freiwilligen läßlichen Sünden geschützt war. Der hauptsächlichste innere Grund dieser Lehre liegt in jener vollkommenen und glückseligen Ordnung des ganzen Menschenwesens, welche im Stande der Unschuld so lange bestand, als die höchste Kraft des Menschen mit Gott vereinigt blieb — und diese Vereinigung konnte nur die Todsünde lösen .
Über auch das leuchtet ein, daß die läßliche Sünde, welche, von der Todsünde abgesehen, schlimmer als jedes andere Uebel, daher die Ursache tiefer und gerechter Trauer und Keue ist, auch fkts irgend welche Makel der Seele und irgend welche zeitliche Strafe zur Folge hat , unverträglich ist mit dem Stande jener vollkommenen Unschuld und jenes seligen Friedens des Paradieses , welcher so lange nicht getrübt werden konnte, als sich
potuit peccare venialiter, quia non potuit esse ut committeret aliquid, quod esset de se peccatum veniale, antequam integritatem primi status amitteret, peccando mortaliter. S. Th. 1. 2, q. 89, a. 3.
1) Cujus ratio est, quia peccatum veniale in nobis contingit vel propter imperfectionem actus, sicut subiti motus in genere peccatorum mortalium, vel propter inordinationem existentem circa ea quae sunt ad finem, servato debito ordine ad finem. Utrumque autem horum contingit propter quemdam defectum ordinis ex eo, quod inferius non continetur firmiter sub superiori. Quod enim in nobis insurgat subitus motus sensualitatis, contingit ex hoc, quod sensualitas non est omnino subdita rationi; quod vero insurgat subitus motus in ratione ipsa, provenit in nobis ex hoc quod ipsa executio actus rationis non subditur deliberationi, quae est ex altiori bono, ut supra dictum est, quaest. 74, art. 10; quod vero humanus animus ordinetur circa ea, quae sunt ad finem, servato debito ordine ad finem, provenit ex hoc, quod ea quae sunt ad finem, non ordinantur infallibiliter sub fine, qui tenet summum locum, quasi principium in appetibilibus . . . In statu autem innocentiae, ut in 1 habitum est quaest. 95, a. 1 erat infallibilis ordinis firmitas, ut semper inferius contineretur sub superiori, quamdiu summum hominis contineretur sub Deo, ut etiam Augustinus dicit 14 de Civit Dei, cap. 13, et ideo oportebat quod inordinatio in homine non esset, nisi inciperet ab hoc, quod summum hominis non subderetur Deo; quod sit per peccatum mortale. Ex quo patet, quod homo in statu innocentiae non potuit peccare venialiter, antequam peccaret mortaliter. S. Th. 1. 2, q. 89, a. 3.
2) Cuilibet peccato debetur aliqua poena. Sed nihil poenale esse potuit in statu innocentiae, ut Augustinus dicit, 14 de Civ. Dei cap. 10. Ergo non potuit peccare aliquo peccato, quo non ejiceretur ab illo integritatis statu. Sed peccatum veniale non mutat statum hominis. Ergo non potuit peccare venialiter. S. Th. 1. 2, q. 89, a. 3.
3) Die Schüberung, welche der heil. Augustinus von diesem Frieden gibt, schließt offenbar läßliche Sünden aus. Nec oberat quidquam, quod bona