Dogmatische Theologie

by Dr. J. B. Heinrich

p. 714

thimern, insbesondere der Belagianer und Brotestanten gegenüber,

imitatione transfusum omnibus inest unicuique proprium, vel per humanae naturae vires, vel per aliud remedium asserit tolli, quam per meritum unius mediatoris Domini nostri Jesu Christi, qui nos Deo reconciliavit in sanguine suo (Ephes. 2, 13. Coloss. 2, 13. 1 Tim. 2, 5 seq.), factus nobis justitia, sanctificatio et redemptio (1 Cor. 1, 30), aut negat ipsum Christi Jesu meritum per baptismi sacramentum in forma ecclesiae rite collatum, tam adultis quam parvulis applicari: anathema sit, quia non est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. 4, 12). Unde illa vox (Joann. 1, 29): Ecce agnus Dei; ecce qui tollit peccata mundi; et illa (Gal. 3, 27): Quicunque baptizati estis, Christus induistis. C. 4. Si quis parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, etiamsi fuerint a baptizatis parentibus orti, aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod regenerationis lavacro necesse sit expiari ad vitam aeternam consequendam, unde fit consequens, ut in eis forma baptismatis, in remissionem peccatorum, non vera, sed falsa intelligatur: anathema sit, quoniam non aliter intelligendum est id, quod dixit Apostolus (Rom. 5, 12): Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt, nisi quemadmodum ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei ex traditione Apostolorum etiam parvuli, qui nihil peccatorum in semetipsis adhuc committere potuerunt, ideo in remissionem peccatorum veraciter baptizantur (c. 136. D. IV. de cons. Aug. c. 153. ead. conc. Carth. A. 418), ut in eis regeneratione mundetur quod generatione contraxerunt. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joann. 3, 5). C. 5. Si quis per Jesu Christi Domini nostri gratiam, quae in baptismate confertur, reatum originalis peccati remitti negat, aut etiam asserit, non tolli totum id, quod veram et propriam peccati rationem habet, sed illud dicit tantum radi aut non imputari: anathema sit. In renatis enim nihil odit Deus, quia nihil est damnationis iis, qui vere consepulti sunt (Rom. 6, 4) cum Christo per baptisma in mortem; qui non secundum carnem ambulant (ib. 8, 1), sed, veterem hominem exuentes, et novum, qui secundum Deum creatus est, induentes (Coloss. 3, 9. 10. Eph. 4, 24. Gal. 3, 27), innocentes, immaculati, puri, innoxii ac Deo dilecti effecti sunt, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, ita ut nihil prorsus eos ab ingressu coeli remoretur. Manere autem in baptizatis concupiscentiam vel fomitem, haec sancta synodus fatetur et sentit, quae quum ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus, sed viriliter per Christi Jesu gratiam repugnantibus non valet; quinimmo qui legitime certaverit coronabitur (2 Tim. 2, 5). Hanc concupiscentiam, quam aliquando Apostolus peccatum appellat (Rom. 6, 12; 7, 8), sancta synodus declarat ecclesiam catholicam nunquam intellexisse peccatum appellari, quod vere et proprie in renatis peccatum sit, sed quia ex peccato est et ad peccatum inclinat. Si quis autem contrarium seuserit: anathema sit.