Dogmatische Theologie
p. 750
Augustinus, und der Kirche selbst, des Manichäismus beschuldigen; während die katholische Lehre ebenso sehr die manichäische Fällschung, als die pelagianische und rationalistische Leugnung des Glaubensartifels von der Erbsünde verwirft und in so fern zwischen beiden ertremen Lehren die richtige Mitte behauptet .
wechselung nicht flarer widerlegen, als Augustinus es Op. imperf. c. Jul. 5, 30 thut. Zuerst bemerkt er, daß wenn die Katholiken sagen, der gute Gott habe die Welt erschaffen, sie dehhalb nicht Manichäer seien, weil diese dieselben Worte gebrauchen, um den guten von dem ihm gegenüberstehenden bösen Gott zu unterscheiden, wie wir auch nicht Manichäer sind, weil wir den Arianern gegenüber sagen, daß Bater, Sohn und Geist eines Wesens sind, obwohl dies die Manichäer auch in ihrem häretischen Sinne sagen. Sodann sährt er fort: Sicut ergo Arianus ideo est haereticus, quia nobiscum non dicit unam Trinitatis essentiam, quod nobiscum dicit etiam Manichaeus; ita et vos (Pelagiani) haeretici estis, non dicendo nobiscum naturale peccatum, quod nobiscum dicit etiam Manichaeus: sed non ideo sumus Manichaei; quod enim dicit etiam ille, non ita dicimus sicut ille. Nos enim naturam nostram bonam voluntario peccato illius, ex quo nati sumus, dicimus esse vitiatam, unde omnes sub peccato nascimur, et ipse noster ortus in vitio est, quod dicit Ambrosius (De poenit. 1, 1, c. 2 vel 3): ille autem naturam malam nobis portat (wohl importat) alienam, cujus nos affirmat commixtione peccare. Denique, nos sanandae nostrae etiam parvulos offerimus Salvatori: ille autem Christum non ideo existimat necessarium, ut naturam nostram sanet in nobis, sed ut alienam sejunget a nobis. Cernis nempe, et in eo quod peccatum naturale simul dicimus, quanta diversitate distemus. Similiter et in eo, quod simul dicimus, malam esse concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum, cum quaeritur, unde hoc sit malum, discretissimi reperimur. Nos enim cum Ambrosio dicimus, hanc foedam discordiam carnis et spiritus per praevaricationem primi hominis in nostram vertisse naturam. (Lib. 7 in Luc. 12, 53): ille autem cum suis dicit, ut invicem adversentur caro et spiritus, alienam nobis quae semper mala fuit, adhaesisse naturam. Unde nos poscimus Salvatorem, ut hoc vitium nostrum sanctur: ille vero, ut a nobis aliena natura, quae sanari omnino non potest, auferatur. Etiam hic cur non attendis, in eo quod carnis concupiscentiam spiritui resistentem simul malam dicimus, quanta dissimilitudine separemur? Cur non attendis, nec nos esse Manichaeos, quia cum eis aliqua dicimus; et vos esse haereticos, quoniam cum eis illa non dicitis? Si enim cum illis diceretis esse naturalia mala, et nobiscum diceretis, unde sint ista, quia non sunt de aliena natura Deo coacterna, Pelagiani haeretici non essetis: nunc vero concupiscentiam, qua caro concupiscit contra spiritum, negando malam esse, et de vitiata natura nostra esse, facitis, ut illi ex aliena esse concludant; ac sic et haeretici novi estis, et haereticos veteres, quos perverse fugitis, adjuvatis.
1) Auch dieses nüge eine Stelle Augustin's belegen und näher erflären. Manichaei dicunt, Deum bonum non omnium naturarum esse creatorem;