Dogmatische Theologie

by Dr. J. B. Heinrich

p. 784

das Wort der Schrift, daß der Sohn des Baters Sünde nicht zu tragen hat!). Wenn daher das Wort Gottes fagt, daß Gott

gehen. Sed de peccatis aliorum parentum, quibus ab ipso Adam usque ad patrem suum progeneratoribus suis quisque succedit, non immerito disceptari potest: utrum omnium malis actibus, et multiplicatis delictis originalibus, qui nascitur implicetur, ut tanto peius, quanto posterius quisque nascatur; an propterea Deus in tertiam et quartam generationem de peccatis parentum eorum posteris comminetur, quia iram suam quantum ad progeneratorum culpas non extendit ulterius moderatione miserationis suae; ne illi quibus regenerationis gratia non confertur, nimia sarcina in ipsa sua aeterna damnatione premerentur, si cogerentur ab initio generis humani omnium praecedentium parentum suorum originaliter peccata contrahere, et poenas pro eis debitas pendere: an aliud aliquid de re tanta, Scripturis sanctis diligentius perscrutatis atque tractatis, valeat vel non valeat reperiri, temere affirmare non audeo. Miseri bie Sache ist ganz unzweifelhaft und mit Recht fagt Thomas bezüglich biefes Gheifels des Heil. Augustinus: Sed si quis diligenter attendat, impossibile est, quod aliqua peccata proximorum parentum, vel etiam primi parentis, praeter primum, per originem traducantur. Cujus ratio est, quia homo generat sibi idem in specie, non autem secundum individuum, ideo ea quae directe pertinent ad individuum, sicut personales actus, et quae ad eos pertinent, non traducuntur a parentibus in filios: non enim grammaticus traducit in filium scientiam grammaticae, quam proprio studio acquisivit; sed ea quae pertinent ad naturam speciei, traducuntur a parentibus in filios, nisi sit defectus naturae, sicut oculatus generat oculatum, nisi natura deficiat; et si natura sit fortis, etiam aliqua accidentia individualia propagantur in filios, pertinentia ad dispositionem naturae, sicut velocitas corporis, bonitas ingenii et alia hujusmodi; nullo autem modo ea quae sunt pure personalia, ut dictum est hic supra. Sicut autem ad personam pertinet aliquid secundum seipsam, et aliquid ex dono gratiae, ita etiam ad naturam potest aliquid pertinere secundum seipsam, scilicet quod causatur ex principiis, et aliquid ex dono gratiae. Et hoc modo justitia originalis, sicut in 1 dictum est, q. 100, a. 1, erat quoddam donum gratiae toti humanae naturae divinitus collatum in primo parente, quod quidem primus homo amisit per primum peccatum. Unde sicut illa originalis justitia traducta fuisset in posteros simul cum natura, ita etiam inordinatio opposita. Sed alia peccata actualia vel primi parentis vel aliorum non corrumpunt naturam quantum ad id, quod naturae est, sed solum quantum ad id, quod personae est, id est secundum pronitatem ad actum. Unde alia peccata non traducuntur. S. Th. 1. 2, q. 81, a. 2.

1) Anima, quae peccaverit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii: justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum. Ezech. 18, 20. Das ganze Kapitel behandelt biefe Bahrheit, um die Egulanten in Babylon, bie das Sprichwort im Munde führten: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt, von dem felstgerechten Bahne zu heilen, daß sie lebiglich wegen der Sünden ihrer Bäter, nicht aber wegen eigener Sünden zu bühen hätten. Belagianer und Nationalisten