Dogmatische Theologie

by Dr. J. B. Heinrich

p. 801

ein bloßer Mangel, sondern als Privation einer nach Gottes Ordnung sein könnenden und sein sollenden Vollkommenheit ein überaus großes Lebel. Damit aber dieses Lebel wahrhaft Sünde sei, muß es frei verschuldet sein. Nur durch diese Schuld ist die Makel eine Sündenmakel (macula culpae) und verdient nach dem Gesetze der Gerechtigkeit Strafe (reatus poenae) . Daß nun die Befleckung und der Tod der Seele, welche in der Privation der heiligmachenden Gnade liegen, für Adam selbst eine verschuldete war, leuchtet durch sich selbst ein: denn er hat sie durch seinen freien Willen verursacht. Daß aber durch die freie Willens-

1) Defectus simplicem negationem alicujus boni importat; sed malum, nomen privationis est. Unde carentia alicujus, etiamsi non sit natum haberi, defectus potest dici, sed non potest dici malum, nisi sit defectus illius boni quod natum est haberi. . . . Culpa autem super hoc addit rationem voluntarii; ex hoc enim aliquis culpatur, quod deficit in eo, quod per suam voluntatem haberi potest. Unde oportet quod secundum hoc, quod aliquid rationem culpae habet, secundum hoc ratio voluntarii in eo reperiatur. S. Thom. In 2 Sent. dist. 30, a. 3. Genso Augustin. de vera relig. c. 14, nr. 27: Defectus autem iste, quod peccatum vocatur, si tanquam febris invitum occuparet, recte injusta poena videretur, quae peccantem consequitur, et quae damnatio nuncupatur. Nunc autem usque adeo peccatum voluntarium est malum, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium; et hoc quidem ita manifestum est, ut nulla hinc doctorum paucitas, nulla indoctorum turba dissentiat. Augustinus bestätigt Retract. 1. 1, c. 13, nr. 5 diese seine Definition der Sünde, indent er zeigt, daß und wie dieselbe auch auf die aus der Unwissenheit und Concupiscenz entsprungenen Sünden, selbst auf die Erbstünde im Rinde Mnwendung leide: Usque adeo, inquam, peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium (De vera rel. 14). Potest videri falsa haec definitio; sed si digigenter discutiatur, invenietur esse verissima. Peccatum quippe illud cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quod est etiam poena peccati, sicut superius ostendi, cum quaedam commemorarem ex libro tertio de Libero arbitrio (Lib. 1 Retract., c. 9, nr. 5). Quanvis et illa, quae non immerito non voluntaria peccata dicuntur, quia vel a nescientibus, vel a coactis perpetrantur, non omnino possunt sine voluntate committi; quoniam et ille qui peccat ignorans, voluntate utique facit, quod cum faciendum non sit, putat esse faciendum. Et ille qui concupiscente adversus spiritum cerne, non ea quae vult facit, concupiscit quidem nolens, et in eo non facit quod vult: sed si vincitur, concupiscentiae consentit volens, et in eo non facit, nisi quod vult, liber scilicet justitiae, servusque peccati. Et illud quod in parvulis dicitur originale peccatum, cum adhuc non utantur arbitrio voluntatis, non absurde vocatur etiam voluntarium, quia ex primi hominis mala voluntate contractum, factum est quodammodo haereditarium. Non itaque falsum est quod dixi: Usque adeo peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium.