Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 118
infidelem habet uxorem, et haec consentit habitare cum eo, non illam dimittat: et in praemissis gradibus a paganis quoad eos matrimonium licite sit contractum, qui constitutionibus canonicis non arctantur: (Quid enim ad nos, secundum Apostolum eundem, de his quae foris sunt, judicare?) in favorem praesertim christianae religionis et fidei, a cujus perceptione per uxores se deseri timentes viri possunt facile revocari: fideles hujusmodi matrimonialiter copulati libere possunt et licite remanere conjuncti, cum per sacramentum baptismi non solvantur conjugia, sed crimina dimittantur. 353 Quia vero pagani circa plures insimul feminas affectum dividunt conjugalem, utrum post conversionem omnes, vel quam ex omnibus retinere valeant, non immerito dubitatur. Verum absonum hoc videtur et inimicum fidei christianae, cum ab initio una costa in unam feminam sit conversa: et Scriptura divina testetur, quod propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una: non dixit tres vel plures, sed duo: nec dixit, adhaerebit uxoribus, sed uxori. Nec ulli unquam licuit insimul plures uxores habere, nisi cui fuit divina revelatione concessum, quae mos quandoque, interdum etiam fas censetur, per quam sicut Jacob a mendacio, Israelitae a furto, et Samson ab homicidio, sic et Patriarchae et alii viri justi qui plures leguntur simul habuisse uxores, ab adulterio excusantur. Sane veridica haec sententia probatur etiam de testimonio Veritatis testantis in Evangelio: Quicunque dimiserit uxorem suam ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur. Si ergo uxore dimissa, duci alia de jure non potest, fortius et ipsa retenta: per quod evidenter apparet, pluralitatem in utroque sexu, cum non ad imparia judicentur, circa matrimonium reprobandam. Qui autem secundum ritum suum legitimam repudiavit uxorem, cum tale repudium veritas in Evangelio reprobaverit, nunquam ea vivente licite poterit aliam, etiam ad fidem Christi conversus, habere, nisi post conversionem ipsius illa renuat cohabitare cum ipso, aut etiamsi consentiat, non tamen absque contumelia creatoris, vel ut eum pertrahat ad mortale peccatum: in quo casu restitutionem petenti, quamvis de injusta spoliatione constaret, restitutio negaretur: quia secundum Apostolum frater aut soror non est in hujusmodi subjectus servituti. Quod si con-