Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 121
haereticum et insanum pro eo, quod in suis dixit Sententiis: Quoniam quaedam summa res est Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus et illa non est generans, neque genita, neque procedens. Unde asserit, quod ille non tam Trinitatem, quam quaternitatem astruebat in Deo, videlicet tres personas, et et illam communem essentiam quasi quartam; manifeste protestans, quod nulla res est, quae sit Pater et Filius et Spiritus Sanctus; nec est essentia, nec substantia, nec natura: quamvis concedat, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt una essentia, una substantia unaque natura. Verum unitatem hujusmodi non veram et propriam, sed quasi collectivam et similitudinariam esse fatetur, quemadmodum dicuntur multi homines unus populus, et multi fideles una Ecclesia juxta illud: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una; et: Qui adhaeret Deo, unus spiritus est cum illo. Item: Qui plantat, et qui rigat, unum sunt; et: Omnes unum corpus sumus in Christo. Rursus in libro Regum: Populus meus, et populus tuus, unum sunt. Ad hanc autem suam sententiam astruendam illud potissimum verbum inducit, quod Christus de fidelibus inquit in Evangelio: Volo, Pater, ut sint unum in nobis, sicut et nos unum sumus, ut sint consummati in unum. Non enim (ut ait) fideles Christi sunt unum, i. e. quaedam una res, quae communis sit omnibus, sed hoc modo sunt unum, id est una Ecclesia, propter catholicae fidei unitatem, et tandem unum regnum, propter unionem indissolubilis charitatis, quemadmodum in canonica Joannis Apostoli epistola legitur: Quia tres sunt, qui testimonium dant in coelo, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, et hi tres unum sunt. Statimque subjungitur: Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: Spiritus, aqua et sanguis: et hi tres unum sunt: sicut in quibusdam codicibus invenitur. Nos autem sacro approbante Concilio, credimus et confitemur cum Petro Lombardo, quod una quaedam summa res est, incomprehensibilis quidem et ineffabilis, quae veraciter est Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus; tres simul personae, ac sigillatim quaelibet earundem: et ideo in Deo solummodo Trinitas est, non quaternitas; quia quaelibet trium personarum est illa res, videlicet substantia, essentia seu natura divina: quae sola est universorum principium, praeter quod aliud inveniri non potest: et illa res non est generans, neque