Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 123

magistra. Reprobamus etiam et condemnamus perversissimum 359 dogma impii Almarici, cujus mentem sic pater mendacii excaecavit, ut ejus doctrina non tam haeretica censenda sit, quam insana.

Ex cap. 3. Decretum contra Waldenses.

Quia vero nonnulli sub specie pietatis, virtutem ejus 360 (juxta quod ait Apostolus) abnegantes, auctoritatem sibi vindicant praedicandi, cum idem Apostolus dicat: Quomodo praedicabunt, nisi mittantur? omnes qui prohibiti, vel non missi, praeter auctoritatem ab Apostolica Sede vel catholico episcopo loci susceptam, publice vel privatim praedicationis officium usurpare praesumpserint, excommunicationis vinculo innodentur: et nisi quantocius resipuerint, alia competenti poena plectantur.

Cap. 4. De superbia Graecorum.

Licet Graecos, diebus nostris ad obedientiam Sedis Apo- 361 stolicae revertentes, fovere ac honorare velimus, mores ac ritus eorum, in quantum cum Domino possumus, sustinendo, in his tamen illis deferre nec volumus, nec debemus, quae periculum generant animarum et ecclesiasticae derogant honestati. Postquam enim Graecorum ecclesia cum quibusdam complicibus et fautoribus suis ab obedientia Sedis Apostolicae se subtraxit, in tantum Graeci coeperunt abominari Latinos, quod inter alia, quae in derogationem eorum impie committebant, si quando sacerdotes Latini super eorum celebrassent altaria, non prius ipsi sacrificare volebant in illis, quam ea tamquam per hoc inquinata lavissent; baptizatos etiam a Latinis ipsi Graeci rebaptizare ausu temerario praesumebant: et adhuc, sicut accepimus, quidam hoc agere non verentur. Volentes ergo tantum scandalum ab Ecclesia Dei amovere, sacro suadente Concilio districte praecipimus, ut talia de caetero non praesumant, conformantes se tanquam obedientiae filii sacrosanctae Romanae ecclesiae matri suae, ut sit unum ovile et unus pastor. Si quis autem quid tale praesumpserit, excommunicationis mucrone percussus ab omni officio et beneficio ecclesiastico deponatur.