Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 125

Cap. 41. De praescriptionibus.

Quoniam omne, quod non est ex fide, peccatum est, 364 synodali judicio diffinimus, ut nulla valeat absque bona fide praescriptio tam canonica quam civilis, cum generaliter sit omni constitutioni atque consuetudini derogandum, quae absque mortali peccato non potest observari. Unde oportet, ut qui praescribit, in nulla temporis parte rei habeat conscientiam alienae.

Cap. 62. De reliquiis Sanctorum.

Cum ex eo, quod quidam Sanctorum reliquias exponunt venales et eas passim ostendunt, christianae religioni detractum sit saepius: ne in posterum detrahatur, praesenti decreto statuimus, ut antiquae reliquiae amodo extra capsam nullatenus ostendantur, nec exponantur venales. Inventas autem de novo, nemo publice venerari praesumat, nisi prius auctoritate Romani Pontificis fuerint approbatae etc.

LIII. Professio fidei praescripta Waldensibus ad Ecclesiam reducibus ab Innocentio III.

Habetur in epistola d. 4. Id. Maji 1210 (l. 1. c. 78) missa ad duarum provinciarum episcopos. Altera brevior habetur in altera epistola d. Cal. Julii 1210, qua Bernardi Primi aliorumque conversio omnibus episcopis nuntiatur, praescribitarque, ut simili professione haereticos reduces recipiant in sinum Ecclesiae.

Corde credimus, fide intelligimus, ore confitemur et 366 simplicibus verbis affirmamus: Patrem et Filium et Spiritum S. tres personas esse, unum Deum totamque Trinitatem coessentialem et consubstantialem et coaeternalem et coomnipotentem et singulas quasque in Trinitate personas plenum Deum, sicut in „Credo in Deum,“ in „Credo in unum Deum“ et in „Quicunque vult“ continetur. Patrem quoque 367 et Filium et Spiritum S. unum Deum, de quo nobis sermo, esse creatorem, factorem, gubernatorem et dispositorem omnium corporalium et spiritualium, visibilium et invisibilium, corde credimus et ore confitemur. Novi et Veteris Testamenti unum eundemque auctorem credimus esse Deum, qui in Trinitate, ut dictum est, permanens, de nihilo cuncta creavit; Joannemque Baptistam ab eo missum, esse sanctum et justum et in utero matris suae Spiritu Sancto repletum. In- 368