Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 135
determinare: quia rationes accipiuntur a rebus: philosophia autem omnes res habet considerare secundum diversas sui partes.
3. Item quod possibile vel impossibile simpliciter, id 391 est omnibus modis, est possibile vel impossibile secundum philosophiam.
4. Item quod sapientes mundi sunt philosophi tantum. 392
5. Item quod non est excellentior status quam vacare 393 philosophiae.
Cap. 17. 1. Item quod homo non debet esse contentus 394 auctoritate ad habendam certitudinem alicujus quaestionis.
2. Item quod ad hoc, quod homo habeat certitudinem 395 conclusionis, oportet, quod sit fundatus super principia per se nota. (Error, quia generaliter tam de certitudine apprehensionis quam adhaesionis loquitur).
4. Item quod nihil plus scitur propter scire theologiam. 396
Cap. 19. 2. Item quod non est credendum nisi per se 397 notum vel quod ex per se notis possit declarari.
Ex litteris Stephani: „dicunt, ea esse nota et vera se- 399 cundum philosophum, sed non secundum fidem catholicam, quasi sint duae veritates contrariae et quasi contra veritatem sacrae Scripturae sit veritas in dictis gentilium damnatorum.“
LXI. Clementis V. definitiones emissae cum Concilio Viennensi a. 1311. 1312.
A. Damnatio errorum sectae Beguardorum et Beguinarum. (Clementin. l. 5. tit. 3. de haereticis c. 3.)
1. Quod homo in vita praesenti tantum et talem per- 399 fectionis gradum potest acquirere, quod reddetur penitus impeccabilis et amplius in gratia proficere non valebit: nam, ut dicunt, si quis semper posset proficere, posset aliquis Christo perfectior inveniri.
2. Quod jejunare non oportet hominem nec orare, 400 postquam gradum perfectionis hujusmodi fuerit assecutus; quia tunc sensualitas est ita perfecte spiritui et rationi subjecta, quod homo potest libere corpori concedere quidquid placet.