Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 137

informantem, assumpsisse ex tempore in virginali thalamo ad unitatem suae hyspostasis et personae. Et quod in hac assumpta natura ipsum Dei Verbum pro omnium operanda salute non solum affigi cruci et in ea mori voluit, sed etiam emisso jam spiritu perforari lancea sustinuit latus suum, ut exinde profluentibus undis aquae et sanguinis, formaretur unica et immaculata ac virgo sancta mater Ecclesia, conjux Christi, sicut de latere primi hominis soporati Eva sibi in conjugium est formata, ut sic certae figurae primi et veteris Adae, qui secundum Apostolum est forma futuri, in nostro novissimo Adam, id est Christo, veritas responderet. Haec est, inquam, veritas, illius praegrandis aquilae vallata testimonio, quam propheta vidit Ezechiel animalibus caeteris evangelicis transvolantem, beati Joannis videlicet, apostoli et evangelistae, qui sacramenti hujus rem gestam narrans et ordinem, in evangelio suo dixit: Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, sed unus militum lancea latus ejus aperuit et continuo exivit sanguis et aqua; et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est testimonium ejus: ille scit, quia vera dicit, ut et vos credatis. Nos igitur ad tam praeclarum testimonium ac sanctorum Patrum et Doctorum communem sententiam Apostolicae considerationis, ad quam duntaxat haec declarare pertinet, aciem convertentes, sacro approbante concilio, declaramus, praedictum apostolum et evangelistam Joannem rectum in praemissis factae rei ordinem tenuisse, narrando, quod Christo jam mortuo, unus militum lancea latus ejus aperuit.

Porro doctrinam omnem seu positionem temere asseren- 409 tem, aut vertentem in dubium, quod substantia animae rationalis seu intellectivae vere ac per se humani corporis non sit forma, velut erroneam ac veritati catholicae inimicam fidei, praedicto sacro approbante concilio reprobamus: diffinentes, ut cunctis nota sit fidei sincerae veritas ac praecludatur universis erroribus aditus, ne subintrent, quod quisquis deinceps asserere, defendere, seu tenere pertinaciter praesumpserit, quod anima rationalis seu intellectiva non sit forma corporis humani per se et essentialiter, tanquam haereticus sit censendus.

Ad hoc baptisma unicum baptizatos omnes in Christo 410 regenerans est, (sicut unus Deus, ac fides unica), ab omnibus