Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 160

B. Decretum pro Armensis in Bulla Eugenii IV. „Exultate Deo“.

Hoc decretum continet symbolum Nicaenum, definitionem Chalcedonensem, definitionem Synodi VI., decretum de suscipiendis synodo Chalcedonensi et Leone M., instructionem de sacramentis, quam subjicimus, symbolum Athanasianum, decretum unionis Graecorum et decretum de festis. Qua de instructione praemittendum est, eam non esse definitionem de ministro, materia et forma sacramentorum, ut multi putabant, sed instructionem tantummodo practicam, quae tamen ut talis plenam habet auctoritatem. Ipsum decretum in fine distinguit inter capitula, declarationes, diffinitiones, traditiones, praecepta, statuta, et doctrinam, quae in ipso contineantur.

590 Quinto, ecclesiasticorum sacramentorum veritatem pro ipsorum Armenorum tam praesentium quam futurorum faciliori doctrina sub hac brevissima redigimus formula. Novae legis septem sunt sacramenta: videlicet baptismus, confirmatio, eucharistia, poenitentia, extrema unctio, ordo et matrimonium, quae multum a sacramentis differunt antiquae legis. Illa enim non causabant gratiam, sed eam solum per passionem Christi dandam esse figurabant: haec vero nostra et continent gratiam, et ipsam digne suscipientibus conferunt. Horum quinque prima ad spiritualem uniuscujusque hominis in seipso perfectionem, duo ultima ad totius Ecclesiae regimen multiplicationemque ordinata sunt. Per baptismum enim spiritualiter renascimur; per confirmationem augemur in gratia, et roboramur in fide; renati autem et roborati, nutrimur divina eucharistiae alimonia. Quod si per peccatum aegritudinem incurrimus animae, per poenitentiam spiritualiter sanamur: spiritualiter etiam et corporaliter, prout animae expedit, per extremam unctionem: per ordinem vero Ecclesia gubernatur et multiplicatur spiritualiter: per matrimonium corporaliter augetur. Haec omnia sacramenta tribus perficiuntur, videlicet rebus tamquam materia, verbis tamquam forma, et persona ministri conferentis sacramentum cum intentione faciendi, quod facit Ecclesia: quorum si aliquod desit, non perficitur sacramentum. Inter haec sacramenta tria sunt: baptismus, confirmatio et ordo, quae characterem, id est, spirituale quoddam signum a caeteris distinctivum, imprimunt in anima indelebile. Unde in eadem persona non reiterantur. Reliqua vero quatuor characterem non imprimunt, et reiterationem admittunt.