Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 164
sacramenti est sacerdos habens auctoritatem absolvendi, vel ordinariam, vel ex commissione superioris. Effectus hujus sacramenti est absolutio a peccatis.
595 Quintum sacramentum est extrema unctio, cujus materia est oleum olivae per episcopum benedictum. Hoc sacramentum nisi infirmo, de cujus morte timetur, dari non debet: qui in his locis ungendus est: in oculis propter visum, in auribus propter auditum, in naribus propter adoratum, in ore propter gustum vel locutionem, in manibus propter tactum, in pedibus propter gressum, in renibus propter delectationem ihidem vigentem. Forma hujus sacramenti est haec: „Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Dominis quidquid per visum etc.“ Et similiter in aliis membris. Minister hujus sacramenti est sacerdos. Effectus vero est mentis sanatio; et, in quantum autem expedit, ipsius etiam corporis. De hoc sacramento inquit beatus Jacobus Apostolus: „Infirmatur quis in vobis? Inducat presbyteros Ecclesiae, ut orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, dimittentur ei.“
596 Sextum sacramentum est ordinis, cujus materia est illud, per cujus traditionem confertur ordo: sicut presbyteratus traditur per calicis cum vino, et patenae cum pane porrectionem. Diaconatus vero per libri evangeliorum dationem. Subdiaconatus vero per calicis vacui cum patena vacua superposita traditionem: et similiter de aliis per rerum ad ministeria sua pertinentium assignationem. Forma sacerdotii talis est: „Accipe potestatem offerendi sacrificium in ecclesia pro vivis et mortuis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.“ Et sic de aliorum ordinum formis, prout in Pontificali Romano late continetur. Ordinarius minister hujus sacramenti est episcopus. Effectus augmentum gratiae, ut quis sit idoneus minister.
597 Septimum est sacramentum matrimonii, quod est signum conjunctionis Christi et Ecclesiae, secundum Apostolum dicentem: „Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia.“ Causa efficiens matrimonii regulariter est mutuus consensus per verba de praesenti expressus. Assignatur autem triplex bonum matrimonii. Primum est proles