Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 1

I. Symbolum Apostolorum.

Symboli apostolici, sub nomine regulae fidei, jam fit mentio apud 1 Irenaeum, centra haereses I, c. 10. n. 1, Tertullianum l. de virginibus velandis c. 1, adversus Praxeam c. 2, de praescriptionibus c. 13, Novatianum de Trinitate c. 1, 9, 29, Origenem de principiis, praef. n. 4, 5; in Joh. XXXII. 9, p. 429. ed. Ruaei.

A. Forma Romana.

Symboli apostolici forma in ecclesia Romana integra est servata, 2 testibus Ambrosio et Rufino, quorum prior l. 1. ep. 7. ad Siricium: „Symbolum Apostolorum, quod ecclesia Romana intemeratum semper custodit et servat“, hic vero in expositione Symboli: „In diversis ecclesiis aliqua in his verbis inveniuntur adjecta, in ecclesia tamen urbis Romae hoc non deprehenditur factum.“ Formam Romanam damus ex Leone, Pseudoambrosii explanatione symboli ad initiandos, Nicetae Aquilejensis expositione symboli, Maximi Taurinensis Hom. 89, sermone 213 Augustini, denique ex Usserio, qui in opere: de Romanae ecclesiae symbolo Apostolico vetere aliisque fidei formulis Oxonii 1660, edidit: latine ex codice Bibliothecae Academiae Oxoniensis Actorum Apost. graeco-latino, majusculis literis scripto, cujus variantes subjungimus, et graece ex codice Bibliothecae Cottonianae saec. VIII., quod psalterium Aethelstani regis fuit, longe tamen ante ipsum scriptum.

Credo in Deum Patrem omnipotentem; et in Jesum Christum filium ejus unicum, Dominum nostrum , qui natus est de 2) Spiritu Sancto et 3) Maria Virgine, sub Pontio Pilato 4) crucifixus et sepultus, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit in coelum , sedet ad dexteram Patris, inde venturus judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum Sanctum , Sanctum Ecclesiam , remissionem peccatorum, carnis resurrectionem .

1) Cod. Uss. in Christo Jesu, filio ejus unico, Domino nostro. 2) Nic. ex. 3) Max. Taur.: ex; Serm. cit. Augustini: qui conceptus est de Sp. S., natus ex. 4) Ambr. sub Pontio Pilato passus; Max. Taur. Cod. Uss. qui . . . cr. est et sep. 5) Leo add. mortuus. 6) Nic. add. vivus. 7) Nic. in coelos; Cod. Uss. in coelis. 8) Cod. Uss.: in Spiritu sancto; et ita porro. 9) Nic. add. catholicam. 10) Nic. add. vitam aeternam. Defuisse antem patet ex Hieronymi ep. 61 ad Pammachium adv. Johannem Hierosolymitanum et s. Maxim. l. c.