Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 173

2. Confessio de peccatis in specie fuit ex aliquo sta- 611 tuto universalis Ecclesiae, non de jure divino.

3. Pravae cogitationes confiteri non debent, sed sola 612 displicentia delentur sine ordine ad claves.

4. Confessio debet esse secreta, id est de peccatis 613 secretis, non de manifestis.

5. Non sunt absolvendi poenitentes, nisi peracta prius 614 poenitentia eis injuncta.

6. Papa non potest indulgere alicui viro poenam pur- 615 gatorii.

7. Ecclesia urbis Romae errare potest. 616

8. Papa non potest dispensare in statutis universalis 617 Ecclesiae.

9. Sacramentum Poenitentiae, quantum ad collationem 618 gratiae, sacramentum naturae est, non alicujus institutionis veteris vel novi Testamenti.

Damnatae ut scandalosae et haereticae.

LXXVIII. Propositio Johannis Pici Mirandulani ex libro nongentarum conclusionum prohibito ab Innocentio VIII.

Prop. ex conclusionibus in Theologia propriis 18. Dico 619 probabiliter et, nisi esset communis modus dicendi theologorum in oppositum, firmiter assererem: assero tamen hoc dictum in se esse probabile, et est, quod sicut nullus opinatur, aliquid ita esse, praecise, quia vult sic opinari, ita nullus credit, aliquid esse verum, praecise, quia vult credere, id esse verum.

Corollarium. Non est in potestate libera hominis cre- 620 dere, articulum fidei esse verum, quando placet, et credere eum esse falsum, quando sibi placet.

Haec propositio notata fuerat ut erronea et haeresim sapiens. Caetera ex Neoplatonismo et Cabbalistica philosophia sunt desumpta.

LXXIX. Decreta Leonis X. in Concilio Lateranensi V. oecumenico.

A. Ex Bulla „Apostolici Regiminis“ Leonis X. in concilio Lateranensi V. edita, 14. Cal. Jan. 1513.

Cum itaque diebus nostris (quod dolenter referimus) 621 zizaniae seminator, antiquus humani generis hostis, nonnullos