Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 175
Sacro approbante concilio, declaramus et definimus, 624 Montes pietatis . . . per respublicas institutos et auctoritate Sedis Apostolicae hactenus probatos et confirmatos, in quibus pro eorum impensis et indemnitate aliquid moderatum ad solas ministrorum impensas et aliarum rerum ad illorum conservationem, ut praefertur, pertinentium, pro eorum indemnitate duntaxat, ultra sortem absque lucro eorumdem Montium accipitur, neque speciem mali praeferre, nec peccandi incentivum praestare, neque ullo pacto improbari, quinimo meritorium esse ac laudari et probari debere tale mutuum et minime usurarium putari . . . omnes autem religiosos et ecclesiasticas ac saeculares personas, qui contra praesentis declarationis et sanctionis formam de caetero praedicare seu disputare, verbo vel scriptis, ausi fuerint, excommunicationis latae sententiae poenam, privilegio quocumque non obstante, incurrere volumus.
LXXX. Errores 41 Martini Lutheri damnati a Leone X. per Bullam „Exsurge Domine“ 16. Maji 1520.
1. Haeretica sententia est, sed usitata, sacramenta novae 625 legis justificantem gratiam illis dare, qui non ponunt obicem.
2. In puero post baptismum negare remanens peccatum, 626 est Paulum et Christum simul conculcare.
3. Fomes peccati, etiamsi nullum adsit actuale pecca- 627 tum, moratur exeuntem a corpore animam ab ingressu coeli.
4. Imperfecta charitas morituri fert secum necessario 628 magnum timorem, qui se solo satis est facere poenam purgatorii, et impedit introitum regni.
5. Tres esse partes Poenitentiae: contritionem, confes- 629 sionem et satisfactionem, non est fundatum in sacra Scriptura nec antiquis sanctis christianis doctoribus.
6. Contritio, quae paratur per discussionem, collatio- 630 nem et detestationem peccatorum, qua quis recogitat annos suos in amaritudine animae suae, ponderando peccatorum gravitatem, multitudinem, foeditatem, amissionem aeternae beatitudinis, ac aeternae damnationis acquisitionem, haec contritio facit hypocritam, imo magis peccatorem.
7. Verissimum est proverbium et omnium doctrina de 631 contritionibus huc usque data praestantius: de caetero non facere, summa poenitentia: optima poenitentia, nova vita.