Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 183

Cap. 2. De dispensatione et mysterio adventus Christi.

Quo factum est, ut coelestis Pater, Pater misericordiarum 676 et Deus totius consolationis, Christum Jesum, Filium suum, et ante legem, et legis tempore multis sanctis Patribus declaratum ac promissum, cum venit beata illa plenitudo temporis, ad homines miserit, ut et Judaeos, qui sub lege erant, redimeret, et gentes, quae non sectabantur justitiam, justitiam apprehenderent, atque omnes adoptionem filiorum reciperent; hunc proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius pro peccatis nostris, non solum autem pro nostris, sed etiam pro totius mundi.

Cap. 3. Qui per Christum justificantur.

Verum, etsi ille pro omnibus mortuus est, non omnes 677 tamen ejus beneficium recipiunt, sed ii duntaxat, quibus meritum passionis ejus communicatur. Nam sicut revera homines, nisi ex semine Adae propagati nascerentur, non nascerentur injusti; cum ea propagatione, per ipsum dum concipiuntur, propriam injustitiam contrahant: ita nisi in Christo renascerentur, nunquam justificarentur, cum ea renascentia per meritum passionis ejus gratia, qua justi fiunt, illis tribuatur. Pro hoc beneficio Apostolus gratias nos semper agere hortatur Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, et eripuit de potestate tenebrarum, transtulitque in regnum Filii dilectionis suae, in quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum.

Cap. 4. Insinuatur descriptio justificationis impii et modus ejus in statu gratiae.

Quibus verbis justificationis impii descriptio insinuatur, 678 ut sit translatio ab eo statu, in quo homo nascitur filius primi Adae, in statum gratiae et adoptionis filiorum Dei per secundum Adam Jesum Christum, salvatorem nostrum; quae quidem translatio post Evangelium promulgatum sine lavacro regenerationis, aut ejus voto, fieri non potest, sicut scriptum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.

Cap. 5. De necessitate praeparationis ad justificationem in adultis, et unde sit.

Declarat praeterea, ipsius justificationis exordium in ad- 679 ullis a Dei per Christum Jesum praeveniente gratia sumendum