Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 193
Can. 10. Si quis dixerit, homines sine Christi justitia, 702 per quam nobis meruit justificari, aut per eam ipsam formaliter justos esse; A. S.
Can. 11. Si quis dixerit, homines justificari vel sola 703 imputatione justitiae Christi, vel sola peccatorum remissione, exclusa gratia et charitate, quae in cordibus eorum per Spiritum Sanctum diffundatur atque illis inhaereat; aut etiam gratiam, qua justificamur, esse tantum favorem Dei; A. S.
Can. 12. Si quis dixerit, fidem justificantem nihil aliud 704 esse quam fiduciam divinae misericordiae, peccata remittentis propter Christum; vel eam fiduciam solam esse, qua justificamur; A. S.
Can. 13. Si quis dixerit, omni homini ad remissionem 705 peccatorum assequendam necessarium esse, ut credat certo, et absque ulla haesitatione propriae infirmitatis et indispositionis, peccata sibi esse remissa; A. S.
Can. 14. Si quis dixerit, hominem a peccatis absolvi 706 ac justificari ex eo, quod se absolvi ac justificari certo credat, aut neminem vere esse justificatum, nisi qui credat se esse justificatum, et hac sola fide absolutionem et justificationem perfici; A. S.
Can. 15. Si quis dixerit, hominem renatum et justifica- 707 tum teneri ex fide ad credendum, se certo esse in numero praedestinatorum; A. S.
Can. 16. Si quis magnum illud usque in finem perse- 708 verantiae donum se certo habiturum, absoluta et infallibili certitudine dixerit, nisi hoc ex speciali revelatione didicerit; A. S.
Can. 17. Si quis justificationis gratiam non nisi prae- 709 destinatis ad vitam contingere dixerit, reliquos vero omnes, qui vocantur, vocari quidem, sed gratiam non accipere, utpote divina potestate praedestinatos ad malum; A. S.
Can. 18. Si quis dixerit, Dei praecepta homini etiam 710 justificato et sub gratia constituto, esse ad observandum impossibilia; A. S.
Can. 19. Si quis dixerit, nihil praeceptum esse in 711 Evangelio praeter fidem, caetera esse indifferentia, neque praecepta, neque prohibita, sed libera; aut decem praecepta nihil pertinere ad Christianos; A. S.