Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 4

omnipotentis, inde venturus judicare vivos et mortuos. Credo in Sanctum Spiritum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.

1) Thom. add. et. 2) Thom. qui c. est. — natus est. 3) Bobb. ex 4) Thom. passus est — crucifixus &c.

G. Alia forma media inter Gallicanam et Hispanicam.

Ad calcem Sacramentarii Bobbiensis p. 396.

8 Credo in Deum Patrem omnipotentem. Credo in Jesum Christum Filium ejus unicum, Deum et Dominum nostrum, natum de Maria Virgine per Spiritum Sanctum, passum sub Pontio Pilato, crucifixum et sepultum, descendit ad inferna. Tertia die resurrexit, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus judicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, credo in Ecclesiam sanctam, per baptismum sanctum remissionem peccatorum, carnis resurrectionem in vitam aeternam. Amen.

H. Forma consueta.

9 Habetur in Sermonibus de Symbolo 237—244. in App. Augustini, In Psalterio Gregorii papae ap. Usserium, in Antiphonario monasterii Benchorensis saec. VII. ap. Muratori Anecdot. T. IV, et in Amalarii ep. de ceremoniis baptismi praeter variantes paucas voculas.

I. Professio fidei Marcelli Ancyrani.

Est in epistola Marcelli ad Julium papam ap. Epiphanium haer. 72. Accedit maxime ad Romanam neque ullam proprietatem formarum Orientalium habet.

Πιστεύω εἰς θεὺν παντοκράτορα καὶ εἰς Χριστὸν Ἰησοῦν τὸν ὑἱὸν αὐτοῦ μονογενὴ τὸν κύριον ἡμῶν, τὸν γεννηθέντα ἐκ πνεύματος άγιου καὶ Μαρίας τῆς παρθένου, τὸν ἐπὶ Ποντίου Πιλάτου σταυρωθέντα καὶ ταφέντα καὶ τῆ τρίτῃ ἡμέρα ἀναστάντα ἐκ τῶν νεκρῶν, ἀναβάντα εἰς τοὺς οὐρανοὺς καὶ καθήμενον ἐν δεξιᾶ τοῦ πατρὸς, ὅθεν ἔρχεται κρίνειν ζῶντας καὶ νεκρούς καὶ εἰς τὸ άγιον πνεύμα, ἀγίαν ἐκκλησίαν, ἄφεσιν άμαρτιῶν, σαρκὸς ἀνάστασιν, ζωὴν αἰώνιον.

K. Forma Alexandrina.

10 De hac, quae nullibi integra occurrit, aliquo modo judicandum est ex Dionysii Alexandrini ep. ad Sixtum pontificem de Sabellianis (ap. Eus. VII, 6) et 1. 2. Apologiae fragm. 3, ex Origene praef. 1. de