Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 229
Sessio XXIV.
Doctrina de sacramento Matrimonii.
Matrimonii perpetuum indissolubilemque nexum primus humani generis parens divini Spiritus instinctu pronuntiavit, cum dixit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea, quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
Hoc autem vinculo duos tantummodo copulari et conjungi, Christus Dominus apertius docuit, cum postrema illa verba, tanquam a Deo prolata, referens dixit: Itaque jam non sunt duo, sed una caro, statimque ejusdem nexus firmitatem ab Adamo tantum ante pronuntiatam, his verbis confirmavit: Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
Gratiam vero, quae naturalem illum amorem perficeret, et indissolubilem unitatem confirmaret, conjugesque sanctificaret, ipse Christus, venerabilium Sacramentorum institutor atque perfector, sua nobis passione promeruit. Quod Paulus Apostolus innuit, dicens: Viri, diligite uxores vestras, sicut Christus dilexit Ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, mox subjungens: Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
Cum igitur Matrimonium in lege evangelica veteribus connubiis per Christum gratia praestet, merito inter novae legis Sacramenta annumerandum, sancti Patres nostri, Concilia et universalis Ecclesiae traditio semper docuerunt; adversus quam impii homines hujus saeculi insanientes, non solum perperam de hoc venerabili Sacramento senserunt, sed de more suo praetextu Evangelii libertatem carnis introducentes, multa ab Ecclesiae catholicae sensu, et ab Apostolorum temporibus probata consuetudine aliena scripto et verbo asseruerunt, non sine magna Christi fidelium jactura: quorum temeritati sancta et universalis Synodus cupiens occurrere, insigniores praedictorum schismaticorum haereses et errores, ne plures ad se trahat perniciosa eorum contagio, exterminandos duxit, hos in ipsos haereticos eorumque errores decernens anathematismos.
De sacramento Matrimonii.
Can. 1. Si quis dixerit, Matrimonium non esse vere et proprie unum ex septem legis evangelicae Sacramentis.