Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 7

καὶ εἰς σαρκὸς ἀνάστασιν καὶ εἰς ζωὴν τοῦ μέλλοντος αἰῶνος καὶ εἰς βασιλείαν οὐρανῶν καὶ εἰς μίαν καθολικὴν ἐκκλησίαν τοῦ θεοῦ, τὴν ἀπὸ περάτων ἕως περάτων.

1) Soz. γεγεννημένον. 2) Adv. Marc. τὸν ἐξ αὐτοῦ θεὸν λόγον. ἀεὶ ὄντα; Syst. Verbum Patris. 3) Ap. Sozomenum II, 27: τὸν ἐλθόντα καὶ σάρκα ἀναλαβόντα.

In baptismo ecclesiae Alexandrinae Coptitarum et in Systatica Patriarchae forma haec est: Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, et unigenitum Filium ejus Jesum Christum Dominum nostrum, et Spiritum Sanctum vivificantem 1), carnis resurrectionem, et in unam unicam catholicam apostolicam sanctam, quae illius est, Ecclesiam 2). Amen.

1) Ap. Ebnassalum et in Systatica deest vivificantem. 2) In cod. Renaudotii deest: sanctam, quae illius est; ap. Ebn.: et in unam catholicam apostolicam tuam Ecclesiam; in baptismo Aethiopum: et unicam sanctam, quae super omnes est, Ecclesiam apostolicam, et credimus unum baptismum in remissionem peccatorum in saecula saeculorum. Amen. In Systatica Coptice secundum alios est: in sancta, catholica et apostolica Ecclesia.

In Systatica Patriarchae hi articuli occurrunt: ... Jesum Christum Verbum Patris, qui incarnatus est ex Virgine et homo factus est, et passus est, et mortuus est in carne, et resurrexit tertia die a mortuis, et ascendit ad coelos, et sedet ad dexteram Patris et misit Spiritum Sanctum Paraclitum super Apostolos suos, ut perficeret eos sanctos in ordine coelestium. Et paraverunt Ecclesiam in omni loco.

L. Forma Caesareensis.

Ab Eusebio Caesareensi profertur in epistola ad ecclesiam suam apud S. cr. l. 1 c. 5. ut fides, in qua baptizatus fuerit, quam in catechesi receperit et quam a suis praedecessoribus susceperit.

Ηιστεύομεν εἰς ἕνα θεὸν, πατέρα παντοκράτορα, τὸν τῶν 11 ἀπάντων έρατῶν τε καὶ ἀοράτων ποιητήν· καὶ εἰς ἕνα κύριον Ἰησοῦν Χριστὸν, τὸν τοῦ θεοῦ λόγον, θεὸν ἐκ θεοῦ, φῶς ἐκ φωτός, ζωὴν ἐκ ζωῆς, υἱὸν μονογενῆ, πρωτότοκον πάσης κτί- σεως, πρὸ πάντων τῶν αἰώνων ἐκ τοῦ θεοῦ πατρὸς γεγεννη- μένον, δὶ οῦ καὶ ἐγένετο τὰ πάντα, τὸν διὰ τὴν ἡμετέραν σωτηρίαν σαρκωθέντα καὶ ἐν ἀνθρώποις πολιτευσάμεν·ν, καὶ παθόντα καὶ ἀναστάντα τῆ τρίτη ἡμέρα, καὶ ἀνελθόντα πρὸς τὸν πατέρα καὶ ἡξοντα πάλιν κρῖναι ζώντας καὶ νεκρούς· πι- στεύομεν καὶ εἰς ἐν πνεῦμα ἄγιον. Caetera desunt.