Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 256
995 24. Mollities, sodomia et bestialitas sunt peccata ejus- dem speciei infimae; ideoque sufficit dicere in Confessione, se procurasse pollutionem. 996 25. Qui habuit copulam cum soluta, satisfacit Con- fessionis praecepto dicens: Commisi cum soluta grave pec- catum contra castitatem, non explicando copulam. 997 26. Quando litigantes habent pro se opiniones aeque probabiles, potest judex pecuniam accipere pro ferenda sen- tentia in favorem unius prae alio. 998 27. Si liber sit alicujus junioris et moderni, debet opinio censeri probabilis, dum non constet, rejectam esse a Sede Apostolica tamquam improbabilem. 999 23. Populus non peccat, etiamsi absque ulla causa non recipiat legem a principe promulgatam.
B. Die 18. Martii 1666.
1000 29. In die jejunii qui saepius modicum quid comedit, etiamsi notabilem quantitatem in fine comederit, non frangit jejunium. 1001 30. Omnes officiales, qui in republica corporaliter laborant, sunt excusati ab obligatione jejunii, nec debent se certificare, an labor sit compatibilis cum jejunio. 1002 31. Excusantur absolute a praecepto jejunii omnes illi, qui iter agunt equitando, utcumque iter agant, etiamsi iter necessarium non sit, et etiamsi iter unius diei conficiant. 1003 32. Non est evidens, quod consuetudo non comedendi ova et lacticinia in Quadragesima obliget. 1004 33. Restitutio fructuum ob ommissionem Horarum suppleri potest per quascumque eleemosynas, quas antea beneficiarius de fructibus sui beneficii fecerit. 1005 34. In die palmarum recitans officium paschale satisfacit praecepto. 1006 35. Unico officio potest quis satisfacere duplici praecepto pro die praesenti et crastino. 1007 36. Regulares possunt in foro conscientiae uti privilegiis suis, quae sunt expresse revocata per Concilium Tridentinum. 1008 37. Indulgentiae concessae regularibus, et revocatae a Paulo V., hodie sunt revalidatae. 1009 38. Mandatum Tridentini, factum sacerdoti sacrificanti ex necessitate cum peccato mortali, confitendi quamprimum, est consilium, non praeceptum.