Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt
p. 260
1041 24. Vocare Deum in testem mendacii levis non est tanta irreverentia, propter quam velit aut possit damnare hominem. 1042 25. Cum causa licitum est jurare sine animo jurandi, sive res sit levis, sive gravis. 1043 26. Si quis, vel solus vel coram aliis, sive interrogatus, sive propria sponte, sive recreationis causa, sive quocumque alio fine juret, se non fecisse aliquid, quod revera fecit, intelligendo intra se aliquid aliud, quod non fecit, vel aliam viam ab ea, in qua fecit, vel quodvis aliud additum verum, revera non mentitur nec est perjurus. 1044 27. Causa justa utendi his amphibologiis est, quoties id necessarium aut utile est ad salutem corporis, honorem, res familiares tuendas, vel ad quemlibet alium virtutis actum, ita ut veritatis occultatio censeatur tunc expediens et studiosa. 1045 28. Qui mediante commendatione vel munere ad magistratum vel officium publicum promotus est, poterit cum restrictione mentali praestare juramentum, quod de mandato regis a similibus solet exigi, non habito respectu ad intentionem exigentis; quia non tenetur fateri crimen occultum. 1046 29. Urgens metus gravis est causa justa sacramentorum administrationem simulandi. 1047 30. Fas est viro honorato occidere invasorem, qui nititur calumntam inferre, si aliter haec ignominia vitari nequit: idem quoque dicendum, si quis impingat alapam vel fuste percutiat, et post impactam alapam vel ictum fustis fugiat. 1048 31. Regulariter occidere possum furem pro conservatione unius aurei. 1049 32. Non solum licitum est defendere defensione occisiva, quae actu possidemus, sed etiam, ad quae jus inchoatum habemus et quae nos possessuros speramus. 1050 33. Licitum est tam haeredi quam legatario, contra injuste impedientem ne vel haereditas adeatur, vel legata solvantur, se taliter defendere; sicut et jus habenti in cathedram vel praebendam, contra earum possessionem injuste impedientem. 1051 34. Licet procurare abortum ante animationem foetus, ne puella deprehensa gravida occidatur aut infametur.