Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 262

1064 47. Cum dicit Concilium Tridentinum, eos alienis peccatis communicantes mortaliter peccare, qui, nisi quos digniores et ecclesiae magis utiles ipsi judicaverint, ad ecclesias promovent: Concilium vel primo videtur per hoc „digniores“ non aliud significare velle, nisi dignitatem eligendorum, sumpto comparativo pro positivo; vel secundo locutione minus propria ponit „digniores“, ut excludat indignos, non vero dignos; vel tandem loquitur tertio, quando fit concursus. 1065 48. Tam clarum videtur, fornicationem secundum se nullam involvere malitiam, et solum esse malam, quia interdicta, ut contrarium omnino rationi dissonum videatur. 1066 49. Mollities jure naturae prohibita non est. Unde, si Deus eam non interdixisset, saepe esset bona et aliquando obligatoria sub mortali. 1067 50. Copula cum conjugata, consentiente marito, non est adulterium; adeoque sufficit in confessione dicere, se esse fornicatum. 1068 51. Fanulus, qui submissis humeris scienter adjuvat herum suum ascendere per fenestras ad stuprandam virginem, et multoties eidem subservit deferendo scalam, aperiendo januam, aut quid simile cooperando, non peccat mortaliter, si id faciat metu notabilis detrimenti, puta ne a domino male tractetur, ne torvis oculis aspiciatur, ne domo expellatur. 1069 52. Praeceptum servandi festa non obligat sub mortali, seposito scandalo, si absit contemptus. 1070 53. Satisfacit praecepto Ecclesiae de audiendo Sacro, qui duas ejus partes, imo quatuor simul a diversis celebrantibus audit. 1071 54. Qui non potest recitare Matutinum et Laudes, potest autem reliquas Horas, ad nihil tenetur; quia major pars trahit ad se minorem. 1072 55. Praecepto Communionis annuae satisfit per sacrilegam Domini manducationem. 1073 56. Frequens Confessio et Communio, etiam in his, qui gentiliter vivunt, est nota praedestinationis. 1074 57. Probabile est, sufficere attritionem naturalem, modo honestam.