Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 289

probatio est et maxime meritoria, utpote quae facit hominem magis conformem Jesu Christo.

99. Pervicacia, praeventio, obstinatio in nolendo aut aliquid examinare aut cognoscere, se fuisse deceptum, mutant quotidie quoad multos in odorem mortis id, quod Deus in sua Ecclesia posuit, ut in ea esset odor vitae, verbi gratia bonos libros, instructiones, sancta exempla, etc.

100. Tempus deplorabile, quo creditur honorari Deus persequendo veritatem ejusque discipulos! Tempus hoc advenit . . . Haberi et tractari a religionis ministris tamquam impium et indignum omni commercio cum Deo, tamquam membrum putridum, capax corrumpendi omnia in societate sanctorum, est hominibus piis morte corporis mors terribilior. Frustra quis sibi blanditur de suarum intentionum puritate et zelo quodam religionis, persequendo flamma ferroque viros probos, si propria passione est excoecatus aut abreptus aliena. propterea quod nihil vult examinare. Frequenter credimus sacrificare Deo impium, et sacrificamus diabolo Dei servum.

101. Nihil spiritui Dei et doctrinae Jesu Christi magis oppositur, quam communia facere juramenta in Ecclesia; quia hoc est multiplicare occasiones pejerandi, laqueos tendere infirmis et idiotis, et efficere, ut nomen et veritas Dei aliquando deserviant consilio impiorum.

Declaratae et damnatae tamquam falsae, captiosae, male sonantes, piarum aurium offensivae, scandalosae, perniciosae, temerariae, Ecclesiae et ejus praxi injuriosae, neque in Ecclesiam solum, sed etiam in potestates saeculi contumeliosae, seditiosae, impiae, blasphemae, suspectae de haeresi, ac haeresim ipsam sapientes, necnon haereticis et haeresibus, ac etiam schismati faventes, erroneae, haeresi proximae, pluries damnatae, ac demum haereticae, variasque haereses et potissimum illas, quae in famosis Jansenii propositionibus, et quidem in eo sensu, in quo hae damnatae fuerunt, acceptis continentur, manifeste innovantes respective.

CII. Constitutio Clementis XI. „Vineam Domini“ 16. Jul. 1705. De silentio obsequioso quoad factum dogmaticum.

§. 25. Ut quaevis imposterum erroris occasio penitus praecidatur, atque omnes catholicae Ecclesiae filii Ecclesiam ipsam audire, non, tacendo solum, (nam et impii in tenebris