Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 329

divinitate adorabile fuit in sepulchro: captiosa, in fideles Cordis Christi cultores injuriosa.

De ordine praescripto in piis exercitationibus obeundis.

64. Doctrina, quae velut superstitiosam universe notat 1427 quamcumque efficaciam, quae ponatur in determinato numero precum et piarum salutationum; tamquam superstitiosa censenda esset efficacia, quae sunitur non ex numero in se spectato, sed ex praescripto Ecclesiae certum numerum precum vel externarum actionum praefinientis pro indulgentiis consequendis, pro adimplendis poenitentiis, et generatim pro sacro et religioso cultu rite et ex ordine peragendo: false, temeraria, scandalosa, perniciosa, pietati fidelium injuriosa, Ecclesiae auctoritati derogans, erronea.

65. Propositio enuntians, irregularem strepitum nova- 1428 rum institutionum, quae dictae sunt exercitia vel missiones, . . . forte nunquam aut saltem perraro eo pertingere, ut absolutam conversionem operentur; et exteriores illos commotionis actus, qui apparuere, nil aliud fuisse quam transeuntia naturalis concussionis fulgura; temeraria, male sonans, perniciosa, mori pie ac salutariter per Ecclesiam frequentato et in verbo Dei fundato injuriosa.

De modo jungendae vocis populi cum voce Ecclesiae in precibus publicis.

66. Propositio asserens, fore contra apostolicam praxim 1429 et Dei consilia, nisi populo faciliores viae pararentur vocem suam jungendi cum voce totius Ecclesiae; intellecta de usu vulgaris linguae in liturgicas preces inducendae: false, temeraria, ordinis pro mysteriorum celebratione praescripti perturbativa, plurium malorum facile productrix.

De lectione sacrae Scripturae.

67. Doctrina perhibens, a lectione sacrarum Sciptura- 1430 rum nonnisi veram impotentiam excusare; subjungens, ultro se prodere obscurationem, quae ex hujusce praecepti neglectu orta est super primarias veritates religionis: false, temeraria, quietis animarum perturbativa, alias in Quesnellio damnata.