Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 338

hac nostra constitutione reprobamus et damnamus, ac pro reprobata et damnata haberi volumus.

S. Thomas, 1. p. q. 34, art. 2. ad 3.

S. Augustinus, de Trinit. lib. 7. cap. 2.

CXV. Breve Pii VII. ad Carolum de Dalberg archiepiscopum Moguntinum d. 8. Oct. 1803.

1462 Matrimonia Protestantium soluta a consistoriis Protestantium non posse pro solutis haberi, sententiam acatholicorum conventuum, a quibus praesertim matrimoniorum nullitas declaratur eorumque vinculi vult fieri dissolutio, nullum robur vimque prorsus nullam penes Ecclesiam consequi posse.

1463 Partem solutam non posse catholico matrimonio jungi.

1464 Parochos non posse tales nuptias sua praesentia probare et sua benedictione firmare.

1465 Conjuges catholicos, qui sola acatholici consistorii auctoritate excusso prioris matrimonii vinculo ad secundas nuptias coram ministro acatholico properaverint, posse ad Sacramentorum participationem admitti, si admissi sceleris poenitentes veniam humiliter petent. Si veros poenitentiae fructus faciant, quorum primum illum esse oportet, ut a secundo conjuge separentur, si prior adhuc vivat.

CXVI. Pii VII. Breve ad episcopos Galliarum circa dispensationes matrimoniales d. 17. Febr. 1809.

1466 Sed et aliqui ex vobis supplicarunt nobis, ut potestatem iis faceremus impertiendi dispensationes seu licentias contrahendi inter personas, quarum altera catholicam fidem, altera haeresim profitetur . . . Apostolica Sedes aegre admodum multaque cum cautione ad praefatum periculum quoad fieri posset removendum, nec nisi gravi aliqua intercedente causa, eaque fere publica, licentiam hanc consuevit impertiri. Episcopis vero, licet instantissime postulantibus, eandem licentiam dare, in Europa praesertim, nunquam concessit . . . Quare, si a nobis petitioni huic respondendum nunc esset, responsum certe nostrum a constanti hujus sanctae Sedis regula et praedecessorum nostrorum exemplo agendique ratione dissidere non posset. At quoniam plures hac super re rationes in praesenti Galliarum statu partim a nonnullis