Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 341

praesente. Et hac quidem super re ita nobis censuimus statuendum, ut avertantur, quoad fieri poterit, scandala, quae ex hujusmodi nuptiis oriri denuntiastis; itemque ut catholici illi, qui in conjunctione vivunt eo modo inita, facilius induci possint ad peccatum suum salutaribus poenitentiae lacrymis expiandum; denique ut imposterum certa omnibus regula sit, qua de vi matrimoniorum ea ratione contrahendorum dijudicent. Jam vero ad conjunctiones quod attinet, quae istihic usque ad praesens tempus sine parochi praesentia initae sunt, nos brevi delegabimus Fraternitatibus Vestris necessarias facultates, quarum vi malis exinde ortis, magna saltem ex parte, mederi valeatis. Nunc autem per nostras has litteras volumus et mandamus, ut matrimonia mixta, quae posthac, a die videlicet 25. Martii 1830. in vestris dioecesibus contrahi contingat, non servata forma a Tridentino concilio praescripta, si eisdem nullum aliud obstet canonicum dirimens impedimentum, pro ratis ac veris connubiis habeantur.

In instructione ad praedictos antistites d. 27. Mart. 1830. missa conceduntur facultates ad sananda in radice matrimonia ante dictum terminum sine parocho catholico contracta, additis tamen his monitis: 1) ut delegati in singulis casibus perspiciant, an matrimonium instaurari non possit per renovationem consensus; 2) ut partem catholicam de gravitate sceleris sui atque de obligationibus pro futuro moneant, poenitentiamque injungant; 3) ut abstineant a nuptiis imprudenter confirmandis, quae brevi per laicum magistratum solvendae praevidentur. Eorundem sensum est instructio ad episcopos Austriacae ditionis in foederatis Germaniae partibus, nisi quod de matrimoniis coram acatholico ministello contractis non agatur.

Easdem conditiones pro matrimoniis mixtis ineundis jam Pius VII. in rescripto ad Jos. de Hommer, vicarium apostolicum in dioecesi Trevirensi d. 31. Oct. 1819. exquisierat atque in singulis casibus unice a Sede Apostolica postulandam esse dispensationem enuntiaverat.

CXVIII. Decreta quaedam de usura.

A. Responsum Pii VIII. ad dubia episcopi Rhedonensis.

Episcopus Rhedonensis in Gallia exponit sacrae Con-1470 gregationi Inquisitionis, non eamdem esse confessariorum suae dioecesis sententiam de lucro percepto ex pecunia negotiatoribus mutuo data, ut ea ditescant.

De sensu epistolae encyclicae Vix pervenit acriter disputatur. Ex ultraque parte momenta afferuntur ad tuen-