Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 368

et ipsi fidei, Ecclesiae ejusque auctoritati vel maxime injuriosam esse edicimus et declaramus.

1) Col. 1. v. 26. 2) Hebr. 1. v. 1. 2. 3) Joann 1. v. 18. 4) Joan. 1. v. 17. 5) I. Corint. 2. v. 7. 8. 10. 11. 6) S. Joan. Chrys. homil. 7. (9.) in I. Corint. S. Ambros. de fide ad Grat. 1. 10. S. Leo de Nativ. Dom. Ser. 9. S. Cyril. Alex. contr. Nestor. lib. 3. initio, in Joan. 1. 9. S. Joan. Dam. de fide orth. II. 1. 2. in I. Cor. c. 2. S. Hier. in Gal. III. 2.

CXXXV. Ex Pii IX. Encyclica ad Cardinales, Archiepiscopos et Episcopos Italiae d. 10. Aug. 1863.

1627 1529 Atque hic, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, iterum commemorare et reprehendere oportet gravissimum errorem, in quo nonnulli catholici misere versentur, qui homines in erroribus viventes et a vera fide atque a catholica unitate alienos ad aeternam vitam pervenire posse opinantur. Quod quidem catholicae doctrinae vel maxime adversatur. Notum Nobis Vobisque est, eos, qui invincibili circa sanctissimam nostram religionem ignorantia laborant, quique naturalem legem ejusque praecepta in omnium cordibus a Deo insculpta sedulo servantes, ac Deo obedire parati, honestam rectamque vitam agunt, posse, divinae lucis, et gratiae operante virtute, aeternam consequi vitam, cum Deus, qui omnium mentes, animos, cogitationes habitusque plane intuetur, scrutatur et noscit, pro summa sua bonitate et clementia minime patiatur, quempiam aeternis puniri suppliciis, qui voluntariae culpae reatum non habeat. Sed notissimum quoque est catholicum dogma, neminem scilicet extra catholicam Ecclesiam posse salvari, et contumaces adversus ejusdem Ecclesiae auctoritatem, definitiones, et ab ipsius Ecclesiae unitate atque a Petri successore Romano Pontifice, cui vineae custodia a Salvatore est commissa (Concil oecum. Chalcedonen. in Relat. ad Leonem Papam) pertinaciter divisos, aeternam non posse obtinere 1530 salutem . . . . Absit vero, ut catholicae Ecclesiae filii ullo unquam modo inimici sint iis, qui eisdem fidei charitatisque vinculis nobiscum minime sunt conjuncti, quin immo illos sive pauperes, sive aegrotantes sive aliis quibusque aerumnis afflictos omnibus christianae charitatis officiis prosequi adjuvare semper studeant, et in primis ab errorum tenebris, in quibus misere jacent, eripere atque ad catholicam veritatem et ad