Enchiridion symbolorum et definitionum : quae de rebus fidei et morum a conciliis oecumenicis et summis pontificibus emanarunt

by Heinrich Denzinger

p. 379

a divino fundatore suo collatis, sed civilis potestatis est definire quae sint Ecclesiae iura ac limites, intra quos eadem iura exercere queat.

Alloc. Singulari quadam 9. decembris 1854.

Alloc. Multis gravibusque 17. decembris 1860.

Alloc. Maxima quidem 9. iunii 1862.

20. Ecclesiastica potestas suam auctoritatem exercere 1568 non debet absque civilis gubernii venia et assensu.

Alloc. Meminit unusquisque 30. septembris 1861.

21. Ecclesia non habet potestatem dogmatice definiendi, 1569 religionem catholicae Ecclesiae esse unice veram religionem.

Litt. Apost. Multiplices inter 10. iunii 1851.

22. Obligatio, qua catholici magistri et scriptores om-1570 nino adstringuntur, coarctatur in iis tantum, quae ab infallibili Ecclesiae iudicio veluti fidei dogmata ab omnibus credenda proponuntur.

Epist. ad Archiep. Frising. Tuas libenter 21. decembris 1863.

23. Romani Pontifices et Concilia oecumenica a limitibus 1571 suae potestatis recesserunt, iura Principum usurparunt, atque etiam in rebus fidei et morum definiendis errarunt.

Litt. Apost. Multiplices inter 10. iunii 1851.

24. Ecclesia vis inferendae potestatem non habet, ne-1572 que potestatem ullam temporalem directam vel indirectam.

Litt. Apost. Ad apostolicae 22. augusti 1851.

25. Praeter potestatem episcopatui inhaerentem, alia est 1578 attributa temporalis potestas a civili imperio vel expresse vel tacite concessa, revocanda propterea, cum libuerit, a civili imperio.

Litt. apost. Ad apostolicae 22. augusti 1851.

26. Ecclesia non habet nativum ac legitimum ius ac-1574 quirendi ac possidendi.

Alloc. Nunquam fore 15. decembris 1856.

Epist. encycl. Incredibili 17. septembris 1863.

27. Sacri Ecclesiae ministri Romanusque Pontifex ab 1575 omni rerum temporalium cura ac dominio sunt omnino excludendi.

Alloc. Maxima quidem 9. iunii 1862.

28. Episcopis, sine gubernii venia, fas non est vel 1576 ipsas apostolicas litteras promulgare.

Alloc. Nunquam fore 15. decembris 1856.

29. Gratiae a Romano Pontifice concessae existimari 1577 debent tamquam irritae, nisi per gubernium fuerint imploratae.